Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1tro deſcribat, qui Ecliptica linea dicitur, hæc ipſa
erit linea, quam Sol deſcribet apparenter; adeò
vt non modò aliorum Planetarum latitudines, con­
figurationeſque eodem modo eueniant, ſiue Sol
reipſa moueatur, ſiue moueri ſolum appareat; ſed
eodem quoque modo Eclipſes tam Solis, quàm
Lunæ contingant.
Quippe cùm Luna motu men­
ſtruo ipſi Terræ circumferatur; efficitur eadem ra­
tione, vt Terræ, ac Soli directè interpoſita lucem
Terræ eripiat; & Terram habens ſibi, ac Soli dire­
ctè interpoſitam, eádem Solis luce per Terram pri­
uetur.
Nimirùm eadem inclinatione deſcribere po­
teſt orbitam, quæ Eclipticam à Terra deſcriptam
duobus in locis interſecet, nodoſque Eclipticos fa­
ciat.
Neque videtur morari debere nos Primò,
quod abſurdum eſſe videatur, fore ergo Terram
vnum ex Planetis, & magis quidem præcipuum,
quàm Lunam, eo modo, quo Iupiter eſt præ ſuis
Lunis Mediceis præcipuus.
Siquidem Terra glo­
boſa eſt, ſicut Planetæ cæteri; comparata eſt ad
motum, vt illi; lucem Solis perinde excipit, re­
flectitque, & per illam, non ſecùs quàm illi, collu­
cet: quemadmodùm probat lux illa debilior, quæ
in Luna tam recente, quàm ſeneſcente obſeruatur,
quámque non aliunde eſſe, quàm à Terra per­
ſpicuum videtur vel ex eo, quod quando Luna
poſt primam & ante ſecundam quadraturam procul
eſt à loco reflexionis lucis Solaris, quæ à Terra
ſemper verſus Solem ſit, tum Luna ea luce omninô
priuatur.
Prætereà locus congruus inter Venerem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index