Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1floribus omnibus calix adſit? Sed non A­

pollinis flori, hic nanque calice caret, &
croceus eſt, ſenis in eo foliis: ſub vtroque
crepuſculo clauditur, meridie totus patet.
Sunt qui dicant nocte media arctè conſtrin­
gi, vt ſint velut erraticis in paruo circulo
mutationes quatuor, geminæ, quæ ad cre­
puſcula, mediæ & inuicem ſimiles, reliquæ
contrariæ.
Vnus caulis, vnus flos, bulboſa
radix, folia velut ari.
Vidimus hunc apud
Gulielmum Caulium nobilem Gallum.
Cæ­
terùm cur plerique flores calicem habeant,
ratio eſt, quoniam antequam perficiantur,
à ſole tenuis florum ſubſtantia diſſiparetur.

Quocirca Apollinis craſſæ ſubſtantiæ neceſ­
ſariò eſt, ac quaſi folium.
Sed colore ( vt
dixi ) & ſemine medio multùm à folio dif­
fert.
Flos enim fructus cauſa, imò potiùs
ſeminis.
Sed cur ſeminis? Videtur autem
ſemen ex terrea parte concocta eſſe, aliter
neque in illo vis genitalis eſſe poſſet, nec
conſeruari.
Omni autem terreo, vt coaleſ­
cat humidi tenuioris aliquid ineſſe eſt.
Hu­
midum autem, præſertim ſi totum conti­
neatur, impedit & genitalem vim, & con­
ſeruationem.
Cùm verò ſit in eo, quod
concoquitur, & celeriùs ob ſubſtantiæ te­
nuitatem concoquatur, fructus omnes ali­
quis flos antecedet.
Priùs ergo ſemen ge­
neratur, quàm flos, ſi quidem illius gra­

tia, ſed tardiùs abſoluitur.
Neque verò cre­
dendum eſt, odoratas plantas inodores flo­
res ſemper mittere: nam quædam olent om­
ni parte, vt nardus, medica malus, in qua
folia, flores, fructus præcipuè olent opti­
mè, nec reliqua odoris ſunt expertia.
Sunt
autem medicæ mali plures ſpecies, notiſſi­

mæ autem quinque.
Prima quidem, quæ
propriè medica malus dicitur, prægrandis
fructus & humani capitis magnitudinem
perſæpè ſuperans etiam in Italia.
Secunda
vocatur arantium, ſeu deducta appellatio­
ne corrupta ab aurantio, quòd aurei colo­
ris cortex ſit, ſeu ab Arantia Corinthia­
cæ regionis vrbe iuxta Aſopum flumen.
Tertia limunium, quòd in eo genere ſuc­
cum habet acidiſſimum, adeò vt illius con­
tactu dentes ſtupeant.
Quarta limuniata,
ex malo medica primæ ſpeciei, & limunio
per inſitionem commiſta, cuius odor, &
ſapor iucundiſſimus eſt.
Quinta Adami
malus vocatur, quòd ſingula poma mor­
ſus imaginem in cortice retineant.
Quòd
verò eiuſdem ſpeciei ſint hæc omnia, pri­
mùm quidem partes oftendunt, quæ om­
nibus eædem numero ſunt, cortex, caro,
ſuccus, tunicæ, ac ſemen.
Planta omni­
bus etiam ſpinoſa, perpetua fronde virens,
tota redolens: fructus aureus omnibus: ſed
in citrio dilutior color ob magnitudinem,
in luminio autem ob frigiditatem.
Tran­
ſeunt etiam inſitione mutua altera in alte­
ram, & ligna in frondes, & flores adeò ſi­
miles, vt non niſi à peritis ſine fructu al­
tera ab altera ſecernatur.
Sunt & vires
omnibus eædem, & ſapor acidus omnibus
communis eſt.
Diu quoque ſeruari fructum,
ſeróque matureſcere, omnibus conuenit.
Lædi quoque ab eiuſdem cauſis omnibus
contingit, ſcilicet frigore.
Seruantur, &
vnà omnes vbique, modò calor non deſiit.
Vnde magno orbi beneficio non ſolum in
Europa, & Aſia ac Africa, ſed etiam tota
in Æthiopia, Indiáque ſingulæ hæ ſpecies
inueniuntur: nec vllus tam communis in or­
be fructus, neque adeò frequens.
Nomen
etiam ipſum vnicum mali medicæ, docet
vnam fuiſſe olim arborem.
Nam neque
arantium, aut limunium.
Latinæ voces
ſunt, nec Græci ipſi horum nominum loco
quicquam habent.
Conſtat igitur pro re­
gionum, & artis varietate, tum ſapori gra­
tia, nominum diſcrimina inuenta, non ab
antiquis, ſed parùm ante nos.
Nam Adami
pomum inſitione ex citro, arantióque con­
ſtat, arte morſum æmulante, inde propa­
gatum, vt docebimus inferiùs.
Viſum eſt
enim memoria primi parentis vile pomum
iam abundantia factum, carius vendi poſſe.
Sed malè quidem technam, quicunque il­
le fuit, excogitauit, in tam inſuaui fructu
tantùm mulieris incontinentiæ exprimens.
At dices: Arantij cortex inſuauis valde eſt,
citrij ſuauis: caro quoque citrio craſſiſſima,
arantio propè nulla.
Sed à regionibus diſ­
crimina ſumpta fuêre: calidior enim & ſic­
cior, & agreſtis magis arantij fructus, ma­
lus autem medica, quaſi domeſtica plan­
ta, vt arantij ſylueſtris.
Propagantur au­
tem vtræque, & eiſdem modis.
Odoratiſ­

ſimæ plantarum, quod ſciam ( nam dies no­
ua ſemper afferre ſolet ) ſunt agallochum,
ſeu xyloaloës, cinamomum, aſpalathum,
nardus, laſer, & crocus.
Piper & zingiber
etſi ſint calidiſſima, parùm tamen olent.
Arbores tenuioris ſubſtantiæ ſunt herbis,

ſed & denſiores: nam temporis longitu­
do vim Solis adiuuat, vnde concocta te­
nuiora redduntur, & denſiora: arbores
enim diu viuunt, herbæ pereunt citò.
Quæ etiam benè olent ex herbis, odorem
niſi in radicibus ob tenuitatem diu retine­
re nequeunt, & quæ retinent, vt nardus,
ad arbuſculas potiùs, quàm herbas debent
referri.
Sed tamen egregiæ tenuitatis eſt
ſiliquaſtrum, ſeu piperitis, aut occiden­
tale piper.
Herba eſt caule longo, & qua­

ſi rubro, crebris geniculis, foliis lau­
ri, floribus candidis, radice vnica ſub­
alba, capillamentis fibrata, ſiliquis ob­
longis, magnis ac rubentibus admodum
vt purpura, cum non leui ſplendore, vt
virulentum quid referant, ſemine intùs
flaueſcente, molli: adeò acri, vt longè
piper ſuperet, vnde in vltimo caliditatis,
ac ſiccitatis, tùm tenuitatis conſiſtere ne­
ceſſe eſt.
Acrius etiam vrget, dum imma­
tura eſt ſiliqua, & ipſe cortex ſiliquæ: vn­
de tametſi in vſum venerit, & Hiſpanio­
la inſula orbis alterius in noſtrum aduecta
anno 1493. veneni haud eſt expers.
Ve­

nenum enim plantæ plerunque retinent,
aut natura, aut caſu: ſed natura in his po­
tentior eſt.
Natura pernitioſæ ſunt, quæ
odorem habent grauiſſimum, aut ſapo­
rem, qui ferri non poſſit, qualem huic ſi­
liquaſtro eſſe diximus: aut quæ ſuccum non
viridem emittunt, vt tithymalorum ge­
nera omnia.
Sed & ficus lac exedens
mittit, & lactuca cùm ob ſenium immodicè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index