Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1FH ad CE, ita hæc ad L, & vt CD ad K, ita hæc ad M, ſitque inter KM
media
proportionalis N, erit vt FH ad CE, vel CD ad M, ita AF ad
AC
; igitur AF eſt ad AC in ratione quadruplicata CD ad FG, id eſt,
vt
CD ad M, facilè autem invenitur FG, quia vt FH ad CE, ita CD,
quam
habeo ad K ; inter K & D invenio mediam proportionalem FG ;
item
inter K & M ſcilicet N.
Sed hæc ſufficiant, jam ad ſuſceptum pro­
poſitum
redeo, & quia omnia ſingularia explicari non poſſunt; fruſtra
enim
id fieret, mihi ſatis eſſe videtur, ſi vnum vel alterum ſingulare ex­
ponam
.
Accipio igitur punctum in Æquatore 345. longitudinis, vt vi­
des
in globo; cum circa illum tractum, celeberrimus ille fluvius, quem
Amazonum
vocant, ex Orientali Americæ ora in mare influat, & maxi­
mum
ſtatis horis patiatur æſtum, qui ad 300. milliaria per alveum flu­
minis
aſcendit; huic tractui Luna oritur in Meridiano longitudinis 75. &
tunc
maxima eſt preſſio circa tractum longitudinis 545. quæ ſenſim ver­
sùs
Ortum decreſcit; quid mirum ergo, ſi versùs oram Guineæ ad Afri­
cam
, mare intumeſcat?
Vbi præſertim Luna per 30. gradus versùs occaſum
progreſſa
eſt, vbi verò tandem pervenit ad grad. 345. tunc ibi maxima
eſt
aquarum elevatio; & quia longè ante aqua aſſurgere cœpit, ab eo
ſcilicet
momento, quo à grad. 75. Luna occaſum versùs progreſſa eſt, quid
mirum
ſi aſſurgens aqua in apertum & ſatis directum fluminis alveum ex­
currat
?
In quem tamdiu excurrit; quamdiu aſſurgit aqua ad illam oram;
hæc
autem tamdiu aſſurgit, quamdiu preſſio decreſcit; hæc demum tam­
diu
decreſcit, quamdiu Luna ad Meridianum longit. 745. accedit; vbi
enim
Meridianum illum attingit, maxima eſt aquarum elevatio, nec vltra
preſſio
decreſcit; ſed deinde creſcit preſſio, progrediente ad occaſum Lu­
na
, idque continuè donec perveniat ad nonageſimum inde gradum, id
eſt
, ad longitud.
grad. 255. hinc refluit aqua, non modò proprio acta
pondere
, ſed accedente majore vi preſſionis ſollicitata, idque, quam­
diu
preſſio creſcit, vnde per ſe tamdiu fluxus durat, quamdiu refluxus,
& hoc vt plurimum fieri ſolet, licet per accidens alter altero diuturnior ſit,
de
quo infra præterea progrediente Luna à gradu 255. ad 165. in hoc
puncto
erit maxima elevatio; igitur circulus maximæ preſſionis ſecabit
Æquatorem
in punctis 255. & 75. vt patet, at in iiſdem punctis circulus
maximæ
preſſionis Æquatorem ſecabat, quando Luna erat in gradu 345.
igitur
in eodem tractu maxima eſt aquarum elevatio; ſenſim enim ibi aſ­
ſurgit
aqua, vbi ſenſim preſſio decreſcit; igitur dum Luna à puncto 255.ad
punctum
165. progreditur, creſcit æſtus ad prædictam oram, & in fluminis
alveum
intrat.
Denique peracto circulo Luna redit ad grad.75. & tunc eſt
maxima
preſſio in dicto tractu 345. Vides quàm facilè cuncta hæc ex præ­
miſſis
deducta præfato tractui applicentur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index