Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 166 > >|
1Aemilio: Τὰς δὲ ναῦς ἁπάσας ἀφείλετο, καὶ πλοῖον οὐδὲν αὐτοις
τρισκάλμου μεῖζον ἀπέλιπε.
id eſt: Omnes naues abſtulit,
nullum〈qué〉 illis nauigium trium ſcalmorum maius
reliquit.
Tullius in tertio Officiorum, ſcalmum pro
cymba, id eſt, partem pro toto, negantibus uerbis
poſuit: Venit ipſe mature, ſcalmum nullum uider.
Atque haud ſcio, an aientibus uerbis poni poſſit:
qua ratione uſurpatum uideo ab homine doctiſſi
mo hac noſtra ætate: qui uir tamen non eſt medi­
terraneus, ſed inſulanus.
Tullius de claris Oratori
bus: At uerò & contrà Craſſus ab adoleſcente de­
licato, qui cum in littore ambulans ſcalmum reppe­
riſſet, ob eam〈qué〉 rem ædificare nauem concupiuiſ­
ſet, exorſus eſt.
Veneti furculam uocant. A ſcalmo
dictum eſt Interſcalmium, Mar. Vitruuio de archi
tectura primo: Et primum in ædibus ſacris, ut è co
lumnarum craſſitudinibus, aut è triglypho, aut
embate in baliſtæ foramine, quod Græci περίτρητον
uocitant, nauibus interſcalmio quæ διπηχαῖκὴ dici­
tur: item cæterorum operum in membris inueni­
tur ſymmetriarum ratiocinatio.
Interſcalmium
dixit, ut inter columnium.
Latera Græci πλευρὰς uocant. dicunt etiam τοῖχον
εὐώνυμον καὶ δέξιον
, dextrum ſiniſtrum ue latus: ut apud
Iulium Pollucem legimus.
Lucianus in Ioue tragœ­
do: Ἢ πρώρας ἐπιμελητὴς ἀπεδέδεικτ' ἄν, ἢ τοίχη ἄρχων, ἢ πάν
τως προ' τῶν ἄλλων.
id eſt: Vel proræ rector declarari de
beat, uel lateris alterius præfectus, uel' prorſus an­
te alios pręficiat.
Et alibi: Νῦν καὶ ἤδη τοίχου ἄρχω τοῦ δεξίου.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index