Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 303 > >|
1tendendo antenna ipſa non modo amplius inclinationi ni­
hil obſtaret, ſed vicem ſubiret potentiæ inclinantis eundem
malum tanquam vectem, & cum illo totum nauigium cui
malus affigitur, eleuando ſcilicet alterum latus tanquam
onus impoſitum, alterum comprimendo veluti hypomo­
chlion cui innititur, ex quo ſequeretur euerſio, atque ſum­
merſio.
Quæſtio Septima.
Cvr quando ex puppi nauigare volue­
rint, non flante ex puppi vento, veli qui­
dem partem, quæ ad gubernatorem vergit,
conſtringunt: illam verò quæ proram verſus
eſt, pedem facientes relaxant?
An quia re­
trahere quidem multò exiſtente vento guber­
na culum non potest: pauco autem poteſt, quem conſtringunt?
Propellit quidem igitur ipſe ventus: in puppim verò illum
constituit gubernaculum retrahens, & mare compellens: ſi­
mul & nautæ ipſi cum vento contendunt: in contrarium enim
ſe reclinant partem.
COMMENTARIVS.
Cauſam hic inquirit Ariſtoteles cur nautæ ex puppi
antrorſum velo nauigare cupientes non flante ex
puppi vento, ſed puta ex latere, ſeu ex tranſuerſo,
velo quidem in altero atque oppoſito nauis latere conſtitu­
to, partem eius, quæ ad puppim vergit vbi gubernator ad
clauum moderandum aſſiſtit, quantum fieri poteſt exten­
dunt, ac fune reducto eius extrema conſtringunt: illam ve­
rò quæ proram verſus eſt, ac tanquam inferiorem, pedem
ipſius veli conſtituunt, altero fune producto relaxant, ſeu
laxiorem eſſe ſinunt.
Docetque ex eo id fieri, nam ſuppoſito
quod gubernaculum cum temone, multum impellente ven-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index