Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 248 > >|
1FH ad CE, ita hæc ad L, & vt CD ad K, ita hæc ad M, ſitque inter KM
media proportionalis N, erit vt FH ad CE, vel CD ad M, ita AF ad
AC; igitur AF eſt ad AC in ratione quadruplicata CD ad FG, id eſt,
vt CD ad M, facilè autem invenitur FG, quia vt FH ad CE, ita CD,
quam habeo ad K ; inter K & D invenio mediam proportionalem FG ;
item inter K & M ſcilicet N.
Sed hæc ſufficiant, jam ad ſuſceptum pro­
poſitum redeo, & quia omnia ſingularia explicari non poſſunt; fruſtra
enim id fieret, mihi ſatis eſſe videtur, ſi vnum vel alterum ſingulare ex­
ponam.
Accipio igitur punctum in Æquatore 345. longitudinis, vt vi­
des in globo; cum circa illum tractum, celeberrimus ille fluvius, quem
Amazonum vocant, ex Orientali Americæ ora in mare influat, & maxi­
mum ſtatis horis patiatur æſtum, qui ad 300. milliaria per alveum flu­
minis aſcendit; huic tractui Luna oritur in Meridiano longitudinis 75. &
tunc maxima eſt preſſio circa tractum longitudinis 545. quæ ſenſim ver­
sùs Ortum decreſcit; quid mirum ergo, ſi versùs oram Guineæ ad Afri­
cam, mare intumeſcat?
Vbi præſertim Luna per 30. gradus versùs occaſum
progreſſa eſt, vbi verò tandem pervenit ad grad. 345. tunc ibi maxima
eſt aquarum elevatio; & quia longè ante aqua aſſurgere cœpit, ab eo
ſcilicet momento, quo à grad. 75. Luna occaſum versùs progreſſa eſt, quid
mirum ſi aſſurgens aqua in apertum & ſatis directum fluminis alveum ex­
currat?
In quem tamdiu excurrit; quamdiu aſſurgit aqua ad illam oram;
hæc autem tamdiu aſſurgit, quamdiu preſſio decreſcit; hæc demum tam­
diu decreſcit, quamdiu Luna ad Meridianum longit. 745. accedit; vbi
enim Meridianum illum attingit, maxima eſt aquarum elevatio, nec vltra
preſſio decreſcit; ſed deinde creſcit preſſio, progrediente ad occaſum Lu­
na, idque continuè donec perveniat ad nonageſimum inde gradum, id
eſt, ad longitud.
grad. 255. hinc refluit aqua, non modò proprio acta
pondere, ſed accedente majore vi preſſionis ſollicitata, idque, quam­
diu preſſio creſcit, vnde per ſe tamdiu fluxus durat, quamdiu refluxus,
& hoc vt plurimum fieri ſolet, licet per accidens alter altero diuturnior ſit,
de quo infra præterea progrediente Luna à gradu 255. ad 165. in hoc
puncto erit maxima elevatio; igitur circulus maximæ preſſionis ſecabit
Æquatorem in punctis 255. & 75. vt patet, at in iiſdem punctis circulus
maximæ preſſionis Æquatorem ſecabat, quando Luna erat in gradu 345.
igitur in eodem tractu maxima eſt aquarum elevatio; ſenſim enim ibi aſ­
ſurgit aqua, vbi ſenſim preſſio decreſcit; igitur dum Luna à puncto 255.ad
punctum 165. progreditur, creſcit æſtus ad prædictam oram, & in fluminis
alveum intrat.
Denique peracto circulo Luna redit ad grad.75. & tunc eſt
maxima preſſio in dicto tractu 345. Vides quàm facilè cuncta hæc ex præ­
miſſis deducta præfato tractui applicentur.
Auguſt. Duo mihi occurrunt difficilia; primùm eſt, ſita Luna in gradu
longit. 345. circulum maximæ preſſionis Meridianum illum eſſe, qui
Æquatorem ſecat in grad. 255. ac proinde per medium quaſi mare paci­
ficum ducitur; licèt autem hujus maris preſſio aliquem effectum habere
poſſit, non tamen vllam vim derivare poteſt in oram maritimam,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index