Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 258 > >|
1 fiet ita, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
nunc sit laevus, et e laevo sit mutua dexter.

fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
quinque etiam serve ut fieri simulacra suerint.

nam quaecumque retro parte interiore latebunt,
inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
omnia per flexos aditus educta licebit
pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.

usque adeo speculo in speculum translucet imago,
et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
inde retro rursum redit et convertitur eodem.
quin etiam quaecumque latuscula sunt speculorum
adsimili lateris flexura praedita nostri,
dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod.
circum agitur, cum venit, imago propterea quod
flexa figura docet speculi convertier ad nos.

indugredi porro pariter simulacra pedemque
ponere nobiscum credas gestumque imitari
propterea quia, de speculi qua parte recedas,
continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
omnia quandoquidem cogit natura referri
ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.

Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
propterea quia vis magnast ipsius et alte
aera per purum graviter simulacra feruntur
et feriunt oculos turbantia composituras.

praeterea splendor quicumque est acer adurit
saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index