Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
1 Detrahat ex hominum nervis, ac viribus ipsis
Perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram,
Aurorae perductus ab exoriente nitore;
Praesertim si cum summo est clamore profusus.

Ergo corpoream vocem constare necesse est;
Multa loquens quoniam amittit de corpore partem.

Nec simili penetrant auris primordia forma,
Cum tuba depresso graviter sub murmure mugit,
Et reboat raucum regio c ita barbara bombum;
Vallibus & cycni nece torti ex Heliconis
Cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.

Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
Exprimimus, rectoque foras emittimus ore;
Mobilis articulat verborum daedala lingua,
Formaturaque labrorum pro parte figurat.

Asperitas autem vocis fit ab asperitate
Principiorum & item laevor laevore creatur.

Ac, ubi non longum spatium est, unde illa profecta
Perveniat vox quaeque; necesse est verba quoque ipsa
Plane exaudiri, discernique articulatim:
Servat enim formaturam, servatque figuram.

At si interpositum spatium sit longius aequo;
Aera per multum confundi verba necesse est,
Et conturbari vocem, dum transvolat auras.

Ergo fit, sonitum ut possis audire, neque hilum
Internoscere, verborum sententia quae sit.

Usqueadeo confusa venit vox, inque pedita
Praeterea edictum saepe unum perciet auris
Omnibus in populo, missum praeconis ab ore.

In multas igitur voces vox una repente
Diffugit, in privas quoniam se dividit auris;
Obsignans formam verbis, clarumque sonorem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index