Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 177 > >|
1dere proxime metiri licebit, si illud adeo con­
sentanee aptetur, ut illud extollas, eodem pa­
cto illi innixus, eademque prorsus directio­
ne, quemadmodum securim, aut quodvis aliud
impellere lubeat.
Quod facile continget, dua­
bus adhibitis trochleis, unius tantum modo
rotulae, altera superne appensa, inferne altera;
quibus ductarius circunductus funis, altero
extremo pondus, sustineat, alterum vero a po­
tentia trahatur, modo quo mox dictum fuit,
sit ne ea totum corpus animalis, seu hominis,
sive eius ambo brachia, aut ipsorum alterum,
seu tantum digiti, quorum omnium singilla­
tim vim, seu potentiam, proxime metietur ma­
ius aut minus pondus, quod ab uno, quoque eo­
rum, hac ratione in altum ducatur.
Ex qui­
bus vires percussionis satis aperte apparere ar­
bitror, nimirum a vi motoris, seu sit gravitas,
seu impulsus, nec non ab impetu per motum
acquisito, maiori aut minori, prout motor est
maioris virtutis.
Quo vero ad ligni resisten­
tis passionem secundo loco propositam, certum
est, quod si resistentia est maior, aut aequalis
activitati securis, nulla fiet actio; si vero sit
resistentia minoris virtutis, unde vires agen­
tis securis excedant vires ligni resistentis, ali­
qua fiet scissio; eo maior, quo minor erit resi­
stentia, quam non vi duntaxat portionis ligni

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index