Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1intra circulum per ſecundam præallegatam caderet, quod eſt abſurdum,
quia contra hypotheſim, cum ſupponamus illam ſolùm tangere, non autem
ſecare circulum.
Ex hac Euclidis doctrina Theodoſius primo ſphæricorum,
propoſitione 3. probat planum, ſiue ſuperficiem planam tangere ſphæram
in vnico puncto, vt hoc loco innuit Philoſophus.
probat autem hac ferè ra­
69[Figure 69]
tione.
ſit ſphæra A B C, quæ tangat quodpiam planum
in duobus punctis A, B, ſi fieri poteſt.
per quæ duo pun­
cta intelligatur ducta recta linea A B, intelligatur etiam
circulus A B C, qui ſecet ſphæram per centrum C. &
per puncta A, B, ergo ex demonſtratis ab Euclide li­
nea A B, quæ coniungit puncta A B, cadet intra prædi­
ctum circulum; ſed linea hæc eſt in plano tangente ex
ſuppoſitione, circulus verò in ſphæra; ergò cum linea
cadat intra circulum, cadet etiam neceſſariò planum
in quo eſt linea, & cum linea cadat intra circulum, cadet etiam neceſſariò
intra ſphæram; idemque; faciet planum, quod eam neceſſariò ſequatur, ergò
planum ſecat ſphæram, non autem tangit, quod eſt abſurdum, quia contra
hypotheſim, ſupponunt autem Mathematici, entia hæc mathematica eſſe
perfecta, qualia in ſublunaribus fortè non reperiuntur; ænea enim ſphæra
nulla erit perfectè rotunda, vel planum aliquod perfectè complanatum, vt
ipſi ſupponunt, eò quod materiæ imperfectio, ac ruditas id nequaquam pa­
tiatur.
quare cum huiuſmodi entia non reperiantur abſtracta ab impura hac
materia, nullum erit inquit Ariſt. abſtractum planum, quod poſſit mathe­
maticè, atque adeò in vnico puncto mathematico ſphæram tangere.
hucuſque
neceſſaria ſunt mathematica ad huius loci intelligentiam.
ex quibus ea etiam,
quæ ad phyſicum ſpectant manifeſta fiunt, nimirum ſicut entia mathemati­
ca à materia non exiſtunt ſeparata, quia ſic nullam haberent operationem;
ita etiam anima, ſi nullam habet propriam operationem non exiſtet à cor­
pore ſeparata.
Ex Secundo de Anima.
185
Tex. 12. (Non enim ſolum ipſum, quod ſit, oportet definitiuam rationem
oſtendere, ſicut plures definitionum dicunt, ſed & cauſam ineſſe, & ap­
parere.
nunc autem, vt concluſiones rationes definitionum ſunt, vt quid
tetragoniſmus?
æquale altera parte longiori rectangulum æquilaterum
eſſe, talis autem definitio ratio concluſionis.
dicens autem, quod tetragoniſmus eſt
medij inuentio rei cauſam dicit) aggreſſurus Ariſt. animæ definitionem præ­
mittit duplicem eſſe definitionem, alteram ſcilicet, quæ explicat ſolum rei
eſſentiam, quam dicunt formalem definitionem; alteram verò, quæ præte­
rea explicat etiam rei cauſam, quam dicunt cauſalem definitionem: vtram­
que autem exemplo Geometrico explicat.
In cap. igitur de relatione plura ſcripſi de tetragoniſmo, ſeu quadratio­
ne circuli, quæ huc ſpectant.
propterea nunc tantum propria huius loci de­
claranda
reſtant.
loquitur igitur hic Philoſophus non de quadratione circuli,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index