Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1antiquorum ſententiis veros ſenſus exprimere. Aperuit ergo veritatem Ariſtoteles; vſque adeò,

vt non defuerint, qui illi exprobarint, quòd philoſophiam proſtituerit.
Sed quàm magna Deo
gratia ſit habenda, ſi multi fuerint qui ſic philoſophiam veritatemque.
proſtituant. Hæc ſunt quæ
patitur noſtra methodus hoc loco poſſe dici contra veteres.
Nam quæ de lineis in ſectilibus op­
poſuit Parmenides, quod item à natura motus accepit Zeno, ſuis locis exponentur.
Noſſe hîc
enim naturam motus & magnitudinis oportebit; nec niſi phyſicè mathematiceúe confici poſſunt.
F
a 1. Phyſ.
T: 1.
G
b 2. Prior.
c.
de inſt.
H
c 1. Met.
c. 5.
d 1. Phyſ.
T. 72.
A
a 1. Phyſ.
T. 30.
B
b 1. Phyſ.
T. 33.
c Parm.
C
D
E
F
G
a 3. de cęlo
H
A
B
a 1. Phyſ.
T. 33.
C
b Lib. de
nat.
hum.
Sophiſta 1.
de ele.
lib.
de nat. D.
D
E
Pauca quędam disseruntur cum ijs qui vnum principium, atque illud quidem mobile eſſe cenſent.
Cap. XXVI.
EX ijs qui vnum fecere principium rerum naturalium, quidam ipſum infinitum eſſe volue­
runt, alij contrà finitum.
Atque illi quidem infinito generatim vſi ſunt qui mundum perpe­
tuum eſſe exiſtimabant quo rerum generatio ſuppeteret in infinitum.
Heraclitus verò qui mun­
dum totum quandoque conflagraturum cenſuit, finitum quoque principium poſuit.
Hoc vnum
quod eſt mobile, aut ex elementorum numero ſumptum eſt, aut aliud quoddam medium inter
elementa, vel aërem & ignim, vel aërem & aquam, à quibus ita differret, quòd vno quidem rarius

eſſet, altero autem denſius.
ex elementorum numero terra, idque optimo iure neglecta à phyſicis;
nanque ipſa omnium minimè eſt idonea mutari, quod maximè requiri debet in eo principio quod
ſubiectum rerum naturalium ponere conſtituimus: neque enim res naturales ſine mutatione con­
ſiſtunt
.
Quòd ſi legimus apud Heſiodum (idem quoque profeſſum aiunt Pherecyden Aſſyrium)
terram fuiſſe receptam; audiat illos in phyſicis non reponi, ſed Theologis, aut eos non fuiſſe de
natura locutos, vt reliqui.
cęteri, ſi qui ſunt qui eam receperint, non recepere ſolam. Aquam po­
ſuit Thales vnus è ſeptem vocatis ſapientibus.
Ideò dia mater dicitur Tethys, quemadmodum
ante illum teſtatus eſt Homerus, inquiens, Ὠκεανόντε θεῶν γένεσιν καὶ μητέρα τηθε, vel quòd
vſui maxime foret.
Itaque cecinit Pindarus Ἄριστον μὲν ὕδωρ, ideſt, optimam eſſe aquam, vel
quòd nihil eſſet quod non ex aqua conſtaret.
proinde veteres vocaſſe mortuos ἀλιβαντας, a quae

omni humore exhauſti eſſent.
quin neque ignem ſine humore conſiſtere, vetusque. fama eſt à Theo­
logis & Poëtis approbata Oceanum & Thetyn generationis eſſe parentes.
ac ſiquis notationem
vocis huiuſce Chaos exquirere velit, facilè inueniet aquam illa ſignificari, quaſi ducta ſit à voce
Χύσις quę ſonat effuſionem.
In horum quoque ſententiam venit Hippon, & ne ſingulos enumerem;

ſex reliquos ei conſenſiſſe primos ferunt.
Aërem profeſsi ſunt Anaximenes, & Diogenes Apollo­
niates.
tametſi teſtatur alicubi Simplicius b ipſum poſuiſſe medium inter aërem & ignem, vt opi­

nor, quia perflabilis eſſet, & omne genus affectionis ocyſsimè admitteret, & amitteret, & facilli­
mè diuideretur ac finiretur.
Niſi fortè, quod dicit Ariſt. c afferat huius cauſſæ ſuſpicionem, nimirum,

quòd cùm aër aqua vetuſtior eſſe reputetur, id ſignificetur, ex aëre aquam fieri, contrà non item
ea ſcilicet ratione quòd vbi appareat aër, aquam gigni manifeſtè noſcatur.
itaque ex ipſo generari:
at quemadmodum ex aqua fiat aër, hoc ſenſu non comprehendi.
Quocirca iudicetur aquam ex
aëre naſci, non autem aërem ex aqua.
proinde principium aër habeatur. Ignem, ſed omnium peſ­
ſimè, ſtatuunt principium rerum Heraclitus & Hippaſus: niſi quòd finitum eſſe volunt infinitum
declinante natura.
Nam ſiue talis corporis conditionem reſpicias, ſiue cauſſas explores: nihil mi­
nore iudicio dici potuit: etenim corpus illud cum inſignes habeat vires, admodum mutationi re­
nititur & vires quibus eſt præditum, tantum abeſt, vt illi conueniant, quod principium ſubiectum
eſſe volumus, vt potius ad cauſſam efficientem pertineant.
quia ſcilicet per omnia permeet, om­
nia gignat, alat, moderetur.
Ille omnium optimè, qui medium, vel inter aërem ignemque. locauit,
vel inter aërem & aquam, quòd tale corpus nullis qualitatibus affectum eſt; itaque cunctas admit­

tere poteſt: nullam enim talis corporis qualitatem indicat ſenſus.
Omne verò quod aliquid ac­
cepturum eſt, eo careat oportet.
Sed quis hæc profeſſus ſit haud perſpicuum eſt. Nanque Ariſt.
interpretes aſſerunt Anaximandrum: ex Ariſtotele ipſo nihil accepimus, quod valeat ad perſua­
dendum hanc fuiſſe eius viri ſententiam.
Imò bis apud Ariſtotelem d obſeruo, longè aliam ſen­

tentiam illi fuiſſe tributam; nunc quòd cum Thalete conueniat qui poſuit aquam; aliàs quòd ac­
ceperit aërem: tametſi in hoc poſteriore commiſſus eſt error, cùm eius loco reponendus ſit Ana­
ximenes: alibi atque idem bis video teſtatum reliquiſſe Ariſtotelem ipſum vnum ſimul & mul­
ta feciſſe, quòd in vnum contraria coëgerit, & ea ex vno ſecerni, & in vnum conuenire volue­
rit, e non ſecus àc ex vniuerſitate rerum Anaxagoras, & è ſphæro Empedocles. eamque ſen­

tentiam Anaximeni tributam fuiſſe lego apud Simplicium f auctoritate Nicolai Damaſce­

ni commotum.
quanquam idem Simplicius alibi auctorem illius ſententiæ fecerit Anaxi­
mandrum, g vbi tale medium poſuiſſe fatetur ingenitum & immortale, & vt vnico ver­

bo exprimam infinitum.
ſiquidem infinitum omnes excepto Heraclito illud vnum eſſe cen­
ſeant.
omnes autem & Heraclitus item ex eo cuncta fieri denſi rariúe interuentu arbitrentur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index