Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1eſt vectis, & calx in qua in­
figitur, preſſio?
Quod vero
pondus mouere oportet,
eſt nauis: & ventus in velum,
eſt mouens.
Igitur ſi quan­
to remotior fuerit preſſio,
facilius & celerius vis eadem
pondus ipſum mouet: an­
temna ſublimius poſita à
calce mali, quæ preſſio eſt,
magis diſtare velum faciet.
COMMENTARIVS.
Antemnæ.] Antemna lignum eſt per tranſuerſum in malo
nauis poſitum, à quo velum dependet.
Latini illius ligni extre­
mas partes vocant cornua ob quod Bayfius putat antemnas dici Græ­
cis kerai/an. Malus vero nauis aliud eſt lignum propè in medio nauis
inſtar trunci arboris perpendiculariter infixum, i(sto\s, cuius partes di­
uerſis appellationibus diſtinctæ à Macrobio in quinto Saturnalium
in hæc verba ſunt.
Aſclepiades autem vir inter Græcos apprimè
doctus ac diligens carcheſia à nauali re dicta exiſtimat.
At enim
naualis mali partem inferiorem, pternam vocari, at circa mediam
ferme partem tra/xhlon dici: ſummam vero partem carcheſium
nominari, & inde diffundi in vtrumque veli latus ea quæ cornua
vocantur.
Velum etiam eſt linteum quadrangulum vel triangulum
ex antemna dependens, quod expenſum excipit ventum, cuius im­
pulſu nauis tranſuehitur non aliter quam antea diximus remis.
Æolus
primus mortalium velis vſus eſſe dicitur.
Et propterea deus vento­
rum eſt habitus.
Sic enim de eo apud Diodorum legimus. pro\s de\
tou/tois th\n tw=n i(sti/wn xrei/an toi=s nautikoi=s ei)shgh/sasqai kai\ di­
da/cai.
id eſt inſuper & velorum vſum nautis introduxiſſe, ratio­
nemque vtendi docuiſſe.
velorum autem apud veteres tria fuerunt
genera Artemo & acatium, quod velum maius: dolo, quod minus
erat: & e)po/dromos, quod velum à tergo ponebatur. vnde nauis à
Iulio polluce triar/menos, Antigoni dicta, quæ tria vela haberet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index