Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
ret, inuerſa flammæ figuræ eſſet, aut certè inferior pars non
minùs quàm ſuperior acuminata, vt fit in omnibus non du­
ris quando per expresſionem ſursùm iaciuntur.
Secundò quin­
ta eſſentia vini in lapide accenſa ſursùm fertur non per ex­
presſionem, ſed inſita leuitate, aer enim exprimens, vel
eſſet ſub baſi ignis auolantis, & illum protruderet, quod eſt
falſum; vel ſuperincumbens grauitando hanc expresſionem
efficeret; neque hoc, quia ſic aer vertici ignis incumbens eum
deprimeret potiùs, ac reuerberaret deorsùm, quàm ſursùm.
Noua argu­
menta pro
leuitate po­
ſitiua afferun­
tur
.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. LX.
Flammam in camino ab expresſione ambientis aeris
ſursùm impelli.
PRimæ difficultati, quòd nimirum flamma lucer­
næ in aere quieto, & tranquillo moueatur ſur­
sùm ſponte, non verò per extruſionem factam ab ae­
re ambiente, ſatisfacere nitemur adducendo experi­
menta aliqua.
Videmus enim maiores, & ampliores
flammas in caminis accenſas non vigere, nec diutiùs
perſeuerare niſi adſit aditus aeri de foris aduenienti,
per quem ingrediatur ventus perpetuus, qui inter
crura, & fœmora ignem circumſtantium excurrit ver­
sùs flammam, eſtque euidentèr ſenſibilis, nam ſi cu­
biculi oſtium claudatur extenſo panno, vel cortina,
vt fieri ſolet, hęc inflatur verſus ignem camini, vt ve­
lum nauis; imò in cubiculis vndiquè diligentèr clau­
ſis, in quibus aer externus ſubingredi nequeat non
poterit flamma ſursùm impelli ab aere, quin cubi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index