Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1extrahatur aër follibus, aut Æolopila, quam deſcribimus infrà parte 2.
claſſe 1. cap. 3. Mach. VI. Quam tamen rationem nullo modo ſubſiſtere poſſe,
hinc oſtendo, quòd fieri non poſſit, ut follis per canalem vacuum tantum
aquarum pondus, quantum canalem ex attactu replere debet, attrahers
poſſit: montis enim inſtar follem eſſe oporteret, qui id præſtaret, cùm omnis
attractio proportionem ſuam babeat ad pondus attrahendum; quæ ſi im­
parſit, rumpentur folles potiùs quàm pond9 attrahatur. Vt vel hinc appæ­
reat, quàm multa in ſpeculatione vera appareant, quæ tamen nullam effe­
ctum in praxi exhibeant.
Marinus Merſennus in Pbænomenis Hydrau­
licis Propoſit. 34. addit alium modum, ſi nimirum in loco deſtinato fiat
piſcinæ E vndique clauſa, eaque repleatur aquâ, & orificium E ſiphonis
adferruminetur operculo perforato piſcinæ, ita ut aquam non attingat:
ſi enim reſeratur epiſtomium piſcinæ, effluet aqua, inquit, & in aquæ lo­
cum ſuccedet aër ſiphonis, in aëris locum aqua B, aut C, nè vacuum
admittatur in ſiphone: dummodò, inquit, piſcina vacua totum ſiphonis
aërem recipere poſſit.
Sed mirum, quantum hallucinatur Merſennus,
cùm, ut diximus ſuprà Protheoria I. & videbimus infrà ſuo loco, &
ipſemet Merſennus inſinuat, aqua fontis B, aut C trahi, atque
aſcendere per ſiphonis crus BD, aut CD, nullatenus poſſit, niſi infra
piſcinam E deſcendat tubus, per quem aqua fluat, paulò maioris per­
pendiculi quàm ſit perpendiculum BD, aut CD. quod in hac & ſimi­
libus Machinis eſt ſummè neceſſarium, vt diximus, cùm de vi Attracti­
va egimus, & in ſecunda Parte ſæpius repetemus, præſertim claſſe 1. cap. 1.
Machina 2. Poteſt tamen longitudo tubi, qui infra piſcinam E de­
ſcendere deberet, compenſari multis brevioribus tubis, ut diximus eo­
dem loco de vi Attractiva, & loco citato Machina 7. iterum dicemus.
Accedit & illud, quòd aqua in ciſterna non ſufficiat ad effectum inten­
tum præſtandum, niſi ciſterna tantum aquæ contineat, quantæ ipſe ca­
nalis capax eſt; at quis tantam ſabricari volet ciſternam?
Annotatio III.
MVlta alia circa fluxum aquæ ex ſiphone dici poſſent, præſertim
quòd deſcenſus aquæ fluentis per crus imitetur leges gravium de­
ſcendentium motu naturali; ſed hæc, & ſimilia alia, intelligi facilè
poſſunt ex dicendis Capite ſequenti, de fluxu aquæ per tubos Propoſit. 9.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index