Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (126) of 760 > >|
132126PHYSICORVM ARIST. patebit: nam ſi magnitudo ex indiuiſibilibus constat, motus
quoque, qui ſuper illa fit magnitudine, ex æqualibus moti-
bus indiuiſibilibus profectò constabit:
ceu ſi A B C magni-
tudo ex indiuiſibilibus constat, A &
B atque C, motus
quoq;
D E F quo mobile P ſuper A B C dimenſione eſt mo
tum, unamquanq;
ſui partem D inquam, & E atque F, indi
uiſibilem habet.
Quod ſi præſente motu neceſſe est quip-
piam moueri, &
ſi quippiam mouetur, neceſſe eſt motum
præſentem eſſe:
moueri etiam ipſum ex indiuiſibilibus ſanè
constabit.
Igitur P motum eſt per A quidem motu D, per
B uerò motu E, &
per C partem motu ſimiliter F. At ue-
rò fieri non poteſt, ut id quod ad locum ex loco mouetur,
ſimul moueatur, atq;
ſit motum ad eum locum, ad qucm mo
uebatur cùm mouebatur.
Sienim quiſpiam Thebas petit, im
poßibile eſt Thebas eum petere, ſimul &
petijſſe. At per
A partem parte uacantem, cui D motus aderat, P mobile
mouebatur.
Quare ſi anteà quidem tranſibat, posteà uerò
tranſiuit, motus D diuiſibilis erit:
cùm enim tranſibat, neq;
quieſcebat, neque tranſierat, ſed in medio nimirùm erat.
Sin uerò ſimul tranſit, atque tranſiuit, id ſanè quod profi-
ciſcitur, cùm proficiſcitur, eò profectum, ac motum eſt, quo
proficiſcitur, atque mouetur.
Quod ſi per totam quidem
A B C magnitudinem P mouetur, motus´ que quo per illam
mouetur eſt D E F, per partem autem A parte uacantem
non mouetur, ſed motum eſt:
motus profectò non ex moti-
bus, ſed ex momentis constabit:
& motum quippiam erit
quod non anteà mouebatur.
A nanque partem non tranſ-
eundo tranſiuit.
Quare erit quippiam profectum, nun-
quam antea proficiſcens.
Quod ſi omne quoduis moueri,
aut quieſcere neceſſe eſt, P ſanè in unaquaq;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index