Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
cumque.
vniuerſi conſentiant vnum eſſe principium tanquam materiam, nec alia principiorum ge­
nera
ponant non modo finem cuius nullam rationem habent, aut etiam efficiens, de quo admo­
dum
pauci meminere, verumetiam de forma.
nihil agant, vnum omnia ponebant a Heraclitus

& Hippon ex quo item facilè credi poſsit ipſos cùm omnem finem efficiensque.
de medio ſuſtuliſ­
ſent
; Deos etiam funditus tollere.
Nam Deus & primus omnium finis & primum efficiens eſſe
perhibetur
.
Itaque Hippon ἄθεος, ideſt ſine Deo & impius appellatus eſt. Si igitur præter vnum
ſubiectum
reliqua principia ſuſtulerunt, planum eſt, quòd voluerunt materiam ipſam ſuoptè nutu
variis
motibus concitari & varios exitus habere.
Atque hæc de natura principij vnius quod mo­
bile
eſſet, accepimus à veteribus.
Nunc contra ipſos aliqua dicamus. Profectò cùm hoc vnum ſit
principium
quod accipit in ſeipſo contraria, vicem materiæ ſubit; ea verò per ſeipſam non mu­
tatur
ex vno contrario in alterum, ſed prætereà deſideratur efficiens quod ipſam immutet, & cum
omnis
motus ſit finis cuiuſpiam gratia, & ad certam formam perducatur qua adepta ceſſat, prę­
ter
materiam in ijs quę mutantur, alia principia requirantur oportet, efficiens nimirum, forma &
finis
.
Rurſus hoc vnum aut elementum eſt, aut non, ſed aliquid aut poſterius, aut prius elemento.
nec quid poſterius eſſe poteſt: nihil enim magis naturam principij tollit quàm eſſe poſterius.
Nanque illa principiorum ratio ponitur quòd non fiant ex alio tanquam eo quod inſit, ſed alia

ex
ipſo.
Præterquam quòd & huiuſmodi principia ex quibus alia fiant, ipſa verò fiant ex nullo
vt
eo quod inſit, non vnum eſſe tantummodo apparet, ſed plura, atque adeò ſaltem tria.
Neque
item
elemento prius eſſe poteſt, atque illud vnum in genere principiorum, quòd illo in omni mu­
tatione
permanente, & viciſsim accipiente formas, affectio ſolum exiſteret, & mutatio qualitatum,
nulla
ſubſtantiæ; ſic enim aliud principium vltra illud, quod ſubiectum faciunt ponere conueni­
ret
.
Non etiam elementum eſſe valet, quanuis plerique. vnum quoddam ex ijs quę elementa dicun­
tur
, accipiant: quòd liquidò conſtet hæc mutari viciſsim & oriri & interire, id verò maiorem in
modum
principiorum conditioni repugnat.
Sed illi maximè naturæ proceſsibus aduerſantur qui
præter
id quòd vnum ſtatuunt, etiam infinitum eſſe volunt.
Neque illud nos perſuadeat, quòd
infinitum
poni debeat, vt rerum generatio ſit perpetua: nam poſteà videbimus etiam ſi finitum
ſit
id quod eſt, poſito ſubiecto atque efficiente perpetuò rerum formarum in infinitum ſibi poſſe
ſuccedere
.
Quod verò Thales alijúe afferre potuerunt ad ſuam ſententiam corroborandam, vt­
puta
à communione, & crebro vſu cuiuſpiam elementi, nihil eſt.
Nanque & omnia ſimul ad vni­
uerſi
perfectionem, & ad mixtorum conſtitutionem pariter neceſſaria ſunt, & ſi licet audire non­

nullos
mathematicos, omnium elementorum aqua minimum eſſe apparet.
Tùm etiam ſi princi­
pium
eſt vbique præſtò ſit oportet.
Atqui multa corpora ſunt quæ ſine humore conſtant, vt ignis
& terra.
multoque. magis id admirabile cenſendum eſt quo cęlum cuius ſupra omnem exiſtima­
tionem
multò maior eſt portio, quàm reliquorum elementorum, ignis eſſe perhibetur quo ſanè
nihil
cogitari poteſt, quod magis aquæ repugnet.
Neque ſufficit (vt aliquid dicamus ad ea quæ
obiiciunt
ij qui aërem ſtatuunt eſſe principium) quòd aër facillimè ſubeat omne genus mutatio­
nis
; aliud enim requiritur ad id, vt principium conſtituatur.
nempe vt maneat, neque diſſoluatur
in
aliud; id verò non conuenit aëri, quandò non minus ex aëre aqua, quàm aër ex aqua naſcatur,
licet
id ſenſus viſus aſſequi non poſsit: at verò ita eſſe ratio dictat, neque ſenſus, ſi minus aſſequa­
tur
.
idcircò reclamat. Vt verò ignis principium eſſe nequeat & quàm ineptè cenſeatur eſſe princi­
pium
ſatis antè oſtendimus.
Medium illud neque monſtrat ſenſus, neque ratio requirit. ergo di­
mittatur
alacriter, ſi phyſici eſſe volumus.
Neque enim methodus accipit non neceſſaria, multoque.
minus illa quæ nullo pacto neque per ſe, neque per accidens ad ſenſum referuntur. Itaque pro­
peremus
ad aliàs veterum ſententias explorandas.
b 1. Phyſ.
T
. 6. & 54.
c 1. Met.
c
. 3.
d Lib. de
plac
.
e 1. Phyſ,
T
. 42.

12
. Met.
c
. 2.
f 1. Phyſ.
T
. 6.
g 3. Phyſ.
T
. 30.
a 3. Phyſ.
T
. 30.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index