Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 360 > >|
1nem, eamque inter ſeſe diſcordiam, contrarietatemque con­
cludas, quam ne rudioribus quidem harum rerum tyronibus
obuceres; & in iis tamentam pertinaci inſtas induſtria, tan­
taque vehementia depugnas, imò toties eadem multis pa­
ginis, & maiore tuæ Epiſtolæ parte inculcas, vt apud minùs
harum rerum peritos qui tuaplurimùm authoritate mouebun­
tur, videri poßim mortalium omnium imperitißimus.
Et
ſanè, ſi id iure faceres, & ea dicerem, quæ mihi affingis,
aut eadem ex meis ceu verbis, ceu principiis legitima illatio­
ne concluderes; haberes quidem pro mea ingenuitate confi­
tenrem reum; ſed ęterno quoque me ſilentio addicerem, qui
etiam num hac ætate tam pueriliter balbutirem.
Sed cùm
euidens, perspectumque mihi ſit, nihil à me dictum, quod
ſibi omni ex parte perfectißimè non cohæreat; patieris pro
tua humanitate, Vir prudentißime, vt qua potero breuitate
tibi primùm, ac deinde cæteris, in iis pręſertim rebus ſatis­
faciam, quę minus ſibi cohęrere putaueris; vbi primùm pau­
ca quædam etiam examinauero, quæ pro Galilei defenſione
adducis.
Hæc tua eſt Præfatio, ob quam dicendorum quic­
quam præoccupare nihil eſt neceſſe; cùm repetiturus
eadem omnia ſis.
Quia verò deinceps Articulos ſingu­
los Epiſtolæ meæ, ſiue Reſponſionis, ad Demonſtratio­
nem tuam, numeris diſcretos percurris; age incipiamus
à primis.
IN ARTICVLOS II. III. IV. V. De Statu Controuerſiæ.
Atque imprimis, cùm initium Reſponſionis tuæ, vſque ad
numerum VI. in explicando Controuerſiæ Statu penè totum
occupetur, nihil adhùc eſt, in quo diſſentiamus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index