Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1inquam prædictum flumen influit, cùm interjectus vaſtiſſimus Americæ
tractus obſtet; ſecat etiam Æquatorem in grad. Longit.75. Sed hic locus
non mari ſed terris incubat, ducitur enim per mediam ferè Æthiopiam
& Africam ab Auſtro in Boream; igitur cùm mare non premat, nullus in­
de preſſionis effectus ſequitur.
Antim. Antequam ad ſecundam difficultatem orationem convertas,
hæc quam expoſuiſti, mihi priùs ſolvenda eſt; & fateor, vel nullam, vel
minimam preſſionis vim à ſemicirculo maximæ preſſionis per mare pa­
cificum ducto, ad grad, Longit. 255. ad oſtia præfati fluminis traduci, pro­
pter interjectum continentis Americæ impedimentum; dixi vel mini­
mam, quia negari non poteſt, traduci aliquam tum versùs Auſtrum per
freta Magellanicum, Marium &c.
tum versùs Septentrionem per freta
Daviſium, Hudſonium &c.
Fateor etiam minimam vim traduci ad præfa­
ta oſtia à ſemicirculo ortivo maximæ preſſionis Æquatorem ſecante ad
grad Longit.75. cùm major illius pars ſit inutilis, arcus verò vtiles hinc
versùs Septentrionem, indèversùs Auſtrum, à promontorio, quod bo­
næ Spei vocant, excurrant, cùm tamen vis preſſionis non tantùm ſit
à prædicto circulo maximo, ſed etiam ab aliis minoribus parallelis,
prædictæ elevationis ad illa oſtia pluſquam ſufficientem cauſam ha­
bemus.
Auguſtin. Cur verò ad 300. milliaria per alveum fluminis æſtus aſ­
cendit?
cùm tamen ad oram Guineæ oppoſitam longè minus aſcendat:
& hæc eſt altera difficultas.
Antim. Ex illo communi preſſionis niſu, motus quidam mixtus vel
ejuſdem motus linea reſultat, ſecundùm quam æſtus in oram excurrit; cùm
igitur circuli preſſionum, qui mari Atlantico incumbunt, aquam attol­
lant extrudantque quaſi versùs Auſtrum, ac proinde versùs Borealem
Americæ oram; circuli verò qui Æthiopicum premunt, extrudant aquam
per fauces illas inter Braſiliam & Africam interceptas, versùs Caurum;
ex vtroque niſu, mixtus quidam reſultat verſus Libycum, ac proinde in
oſtia præfati fluminis, quaſi directè incidit æſtus; Quid mirum igitur, ſi
longiùs excurrat?
accedit quod fluminis alveus per 10. integros gradus
id eſt 600.milliaria, quaſi ſecundùm rectam lineam versùs Libycum fer­
tur; quod reverà plurimùm confert ad hoc, vt æſtus per dictum alveum
longius excurrat: At verò ad oram Guineæ licèt rapidiſſimus æſtus aſ­
ſurgat torrentis ad inſtar, quia in prædictam oram ad Auſtrum conver­
ſam, versùs Boream extruſus quaſi directè fertur; non tamen per alveum
fluminum longè excurrit, cùm nec ſint capaces alvei, nec ſecundùm di­
rectam lineam eant, neque, vt vides in hoc globo, Guinea magnos flu­
vios habeat; equidem ad 7. grad. Latit. Auſtralis magnus fluvius Zaire in
Oceanum influit, ſed à 6. gradu ad promontorium bonæ Spei perexiguus
æſtus eſt; præterquam quòd linea æſtus in eo tractu; (ſic deinceps appel­
labo) tendit ad Vulturnum, vel Euronotum; vnde valdè obliquè in oram
illabitur; non mirum igitur ſi potiùs præterfluat, quàm irrumpat.
Vnum
omiſeram, ſcilicet, Oceanum Æthiopicum in iis faucibus, quas in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index