Angeli, Stefano degli, Miscellaneum hyperbolicum et parabolicum : in quo praecipue agitur de centris grauitatis hyperbolae, partium eiusdem, atque nonnullorum solidorum, de quibus nunquam geometria locuta est, parabola nouiter quadratur dupliciter, ducuntur infinitarum parabolarum tangentes, assignantur maxima inscriptibilia, minimaque circumscriptibilia infinitis parabolis, conoidibus ac semifusis parabolicis aliaque geometrica noua exponuntur scitu digna

Page concordance

< >
Scan Original
121 109
122 110
123 111
124 112
125 113
126 114
127 115
128 116
129 117
130 118
131 119
132 120
133 121
134 122
135 123
136 124
137 125
138 126
139 127
140 128
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
< >
page |< < (121) of 232 > >|
133121 analogum cum figura A B C, conſtante ex duabus
ſemiparabolis.
Ergo & quatuor ſolida ſecundæ fi-
guræ ſimul erunt proportionaliter analoga cum fi-
gura A B C.
Sed ex ſchol. 2. propoſit. 2. lib. 3. cen-
trum grauitatis figuræ A B C, ſic diuidit B D, vt
pars terminata ad B, ſit ad partem terminatam ad
D, vt numerus parabolæ ternario auctus ad nume-
rum parabolæ vnitate auctum.
Ergo & centrum gra-
uitatis quatuor ſolidorum ſecundæ figuræ ſimul ſic
ſecabit V X, vt pars terminata ad V, ſit ad partem
terminatam ad X, vt numerus parabolæ ternario
auctus ad numerum parabolæ vnitate auctum.
Sup-
ponatur à perito geometra, ſic diuiſa in ℟.
Item ex
propoſit.
18. lib. 4. de infin. parab. conſtat centrum
grauitatis ſolidi ex ſemiparabola D B C, in prima
figura circa C F, ſic diuidere F C, vt pars termi-
nata ad F, ſit ad partem terminatam ad C, vt
duplus numerus parabolæ ternario auctus, ad du-
plum numerum vnitate auctum.
Ergo & centrum
grauitatis ſolidorum extremorum in ſecunda figura,
ſic ſecabunt lineas circa quas ſemiparabolæ intelli-
guntur reuolutæ.
Cum ergo talia ſolida ſint ex inſti-
tuto ſic diſpoſita, vt commune amborum centrum
grauitatis cadat in V X:
ſi ergo V X, ſic diuida-
tur in +, vt V +, ſit ad + X, vt duplus nume-
rus parabolæ ternario auctus, ad duplum numerum
parabolæ vnitate auctum;
+ erit centrum grauita-
tis illorum ſolidorum ſimul.
Cum ergo in VX, ſit
centrum grauitatis tam quatuor ſolidorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index