Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Ex illo communi preſſionis niſu, motus quidam mixtus vel
ejuſdem
motus linea reſultat, ſecundùm quam æſtus in oram excurrit; cùm
igitur
circuli preſſionum, qui mari Atlantico incumbunt, aquam attol­
lant
extrudantque quaſi versùs Auſtrum, ac proinde versùs Borealem
Americæ
oram; circuli verò qui Æthiopicum premunt, extrudant aquam
per
fauces illas inter Braſiliam & Africam interceptas, versùs Caurum;
ex
vtroque niſu, mixtus quidam reſultat verſus Libycum, ac proinde in
oſtia
præfati fluminis, quaſi directè incidit æſtus; Quid mirum igitur, ſi
longiùs
excurrat?
accedit quod fluminis alveus per 10. integros gradus
id
eſt 600.milliaria, quaſi ſecundùm rectam lineam versùs Libycum fer­
tur
; quod reverà plurimùm confert ad hoc, vt æſtus per dictum alveum
longius
excurrat: At verò ad oram Guineæ licèt rapidiſſimus æſtus aſ­
ſurgat
torrentis ad inſtar, quia in prædictam oram ad Auſtrum conver­
ſam
, versùs Boream extruſus quaſi directè fertur; non tamen per alveum
fluminum
longè excurrit, cùm nec ſint capaces alvei, nec ſecundùm di­
rectam
lineam eant, neque, vt vides in hoc globo, Guinea magnos flu­
vios
habeat; equidem ad 7. grad. Latit. Auſtralis magnus fluvius Zaire in
Oceanum
influit, ſed à 6. gradu ad promontorium bonæ Spei perexiguus
æſtus
eſt; præterquam quòd linea æſtus in eo tractu; (ſic deinceps appel­
labo
) tendit ad Vulturnum, vel Euronotum; vnde valdè obliquè in oram
illabitur
; non mirum igitur ſi potiùs præterfluat, quàm irrumpat.
Vnum
omiſeram
, ſcilicet, Oceanum Æthiopicum in iis faucibus, quas in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index