Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
131 113
132 114
133 115
134 116
135 117
136 118
137 119
138 120
139 121
140 122
141 123
142 124
143 125
144 126
145 127
146
147
148 1
149
150
151 2
152
153
154 3
155
156
157 4
158
159
160 5
< >
page |< < (115) of 393 > >|
133115
XIV. Exhinc _Euclidis, Alhazeni_, communíſque fermè ſententia
convellitur, quæ rectæ BA rectam BK, infinitæque BS ipſam BL
imagines ſtatuit;
proindéque corruunt omnia, quæ principio ſuper-
extruunt iſti gratìs adſumpto, rationíque diſſentaneo.
Veruntamen
_Opticorum noviſſimus ſcriptor, eruditiſſimúſque vir_, veterum ipſe veſti-
giis inſiſtens poſtulatum iſtud ab experientia ſtabilitum vult, ejúſque
veritatem ſeſe deprædicat centies explorâſſe;
doctrinam itaque no-
ſtram invicto ſensûs teſtimonio refutavit.
atqui repono, non potuiſſe
illum quantumvis oculatum &
ſagacem quod obtendit vel ſemel ex-
plorare.
nec hoc in caſu poterit doctrina noſtra tentari, nedum re-
felli.
nam (præterquam quòd perpendicularis CBA ſitum exactè
dignoſcere perquam arduum, forſan impoſſibile fuerit) quum lineola
B αρσ infinitam, juxta nos, lineam rectam BS repræſentet, ipſúm-
que punctum σ (infinitè diſſito puncto S reſpondens, atque rectam
DH biſecans) à puncto L modicè diſtet, quæ amabò visûs acies
curvæ B ασ à recta BL deflectionem cernat?
itaque fruſtrà eſſe vide-
tur acutiſſimus vir, ad teſtem provocans hac in parte minùs com-
petentem, déque cujus ſententia vix ullatenus conſtare poſſit.
Sanè
quoad affinem in _Dioptricis_ caſum, quem attigimus ſupra, demiſſo in
aquam perpendiculo, oculo ſimpliciter inſpectanti, videbitur ejus ima-
go nihil quicquam à perpendiculari declinans;
verùm ope reflectionis
juſtum perpendicularis ſitum obſervando (qui nudo ſcilicet obtutu
planè dijudicari nequit) notoriè deprehenditur aquæ immerſi perpen-
diculi imago ab ipſo deviare.
neque dubito quin pariter in præſente
caſu ritè conſulta experientia pro nobis ſit pronunciatura.
Quinimò
noſtris ex effatis (luculentâ opinor ratione ſuffultis) apparebit, unde
principium illud multis in caſibus experientiæ videatur conſentire;
quoniam nempe contingit, ut in iis à vero non multùm abſcedat;
ejúſque proinde falſitatem ſenſus (niſi ratione, vel certiore ſenſu adju-
tus) perſpicere nequeat.
aſt exorbito.
XV. Sit rurſus _Speculum concavum_ BMD; cujus centrum C, &
11Fig. 187. per C extendatur infinita recta CBL, biſecetúrque ſemidiameter
CB in Z;
ac in ZB ſumptis quibuſcunque punctis A, R; fiat CA.
AB : : CX. XB; itémque CR. RB : : CY. YB; erit quideminfi-
nita BL totius BZ imago abſoluta, &
portio YX portionis RA;
verùm extra axem BC uſpiam conſtituto viſu, velut ad O, ad hunc
relatæ ipſius ZB, ejúſque partium imagines ità determinantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index