Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1culum inane remaneat, & tunc ignis camini nullo pa­

cto accendi poteſt, nec in flammam verti, aut per­
durare, niſi oſtiolum, vel foramen aliquod in ipſo ca­
mino aperiatur, & tunc facilè flamma accenditur, &
perſeuerat.
Ratio huius effectus pendet nedùm ab
impulſu flammæ ſursùm, ſed etiam à rarefactione ae­
ris propè ignem exiſtentis, eumque ambientis per to­
tam camini longitudinem, quia nempe aer prædictus
ab igne calefactus minùs grauis ſpecie redditur, quam
aer cubiculi, & externus, qui à camino diſtat; Hoc
autem neceſſariò aduenit ex legibus mechanicis, &
ex Archimedis demonſtrationibus; neceſsè enim eſt,
vt aer rarior, & minùs grauitans ſursùm expellatur
exprimaturque à grauiore aere circumambiente, hinc
fit vt poſt aſcenſum illius aeris rarefacti per caminum
diminuatur moles aeris ipſius cubiculi propè, & cir­
ca caminum.
Non ergo mirum eſt, nouum aerem pro­
fluere ad replendum cubiculi ſpatium, & hæc eſt cau­
ſa, quare percipitur ventus ille, & effluuium per­
petuum dum flamma camini viget.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Prædictum ratiocinium confirmari poteſt à pul­
cherrimo experimento à D.
Candido Buono Floren­
tiæ mihi communicato.
PROP. LXI.
Trutinæ æquilibratæ vna lanx excalefacta ſursum eleuatur
extruſa à pondere aeris, reliquam lancem ambientis.
ERat enim trutina, ſeù bilanx tantæ perfectionis,
vt à quinquageſima parte vnius grani hordei,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index