Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <p type="main">
              <s id="s.001467">
                <pb pagenum="129" xlink:href="025/01/133.jpg"/>
              inquam prædictum flumen influit, cùm interjectus vaſtiſſimus Americæ
                <lb/>
              tractus obſtet; ſecat etiam Æquatorem in grad. Longit.75. Sed hic locus
                <lb/>
              non mari ſed terris incubat, ducitur enim per mediam ferè Æthiopiam
                <lb/>
              & Africam ab Auſtro in Boream; igitur cùm mare non premat, nullus in­
                <lb/>
              de preſſionis effectus ſequitur. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001469">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.001470"> Antequam ad ſecundam difficultatem orationem convertas,
                <lb/>
              hæc quam expoſuiſti, mihi priùs ſolvenda eſt; & fateor, vel nullam, vel
                <lb/>
              minimam preſſionis vim à ſemicirculo maximæ preſſionis per mare pa­
                <lb/>
              cificum ducto, ad grad, Longit. 255. ad oſtia præfati fluminis traduci, pro­
                <lb/>
              pter interjectum continentis Americæ impedimentum; dixi vel mini­
                <lb/>
              mam, quia negari non poteſt, traduci aliquam tum versùs Auſtrum per
                <lb/>
              freta Magellanicum, Marium &c. </s>
              <s id="s.001471">tum versùs Septentrionem per freta
                <lb/>
              Daviſium, Hudſonium &c. </s>
              <s id="s.001472">Fateor etiam minimam vim traduci ad præfa­
                <lb/>
              ta oſtia à ſemicirculo ortivo maximæ preſſionis Æquatorem ſecante ad
                <lb/>
              grad Longit.75. cùm major illius pars ſit inutilis, arcus verò vtiles hinc
                <lb/>
              versùs Septentrionem, indèversùs Auſtrum, à promontorio, quod bo­
                <lb/>
              næ Spei vocant, excurrant, cùm tamen vis preſſionis non tantùm ſit
                <lb/>
              à prædicto circulo maximo, ſed etiam ab aliis minoribus parallelis,
                <lb/>
              prædictæ elevationis ad illa oſtia pluſquam ſufficientem cauſam ha­
                <lb/>
              bemus. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001473">
                <emph type="italics"/>
              Auguſtin.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.001474"> Cur verò ad 300. milliaria per alveum fluminis æſtus aſ­
                <lb/>
              cendit? </s>
              <s id="s.001475">cùm tamen ad oram Guineæ oppoſitam longè minus aſcendat:
                <lb/>
              & hæc eſt altera difficultas. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001476">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.001477"> Ex illo communi preſſionis niſu, motus quidam mixtus vel
                <lb/>
              ejuſdem motus linea reſultat, ſecundùm quam æſtus in oram excurrit; cùm
                <lb/>
              igitur circuli preſſionum, qui mari Atlantico incumbunt, aquam attol­
                <lb/>
              lant extrudantque quaſi versùs Auſtrum, ac proinde versùs Borealem
                <lb/>
              Americæ oram; circuli verò qui Æthiopicum premunt, extrudant aquam
                <lb/>
              per fauces illas inter Braſiliam & Africam interceptas, versùs Caurum;
                <lb/>
              ex vtroque niſu, mixtus quidam reſultat verſus Libycum, ac proinde in
                <lb/>
              oſtia præfati fluminis, quaſi directè incidit æſtus; Quid mirum igitur, ſi
                <lb/>
              longiùs excurrat? </s>
              <s id="s.001478">accedit quod fluminis alveus per 10. integros gradus
                <lb/>
              id eſt 600.milliaria, quaſi ſecundùm rectam lineam versùs Libycum fer­
                <lb/>
              tur; quod reverà plurimùm confert ad hoc, vt æſtus per dictum alveum
                <lb/>
              longius excurrat: At verò ad oram Guineæ licèt rapidiſſimus æſtus aſ­
                <lb/>
              ſurgat torrentis ad inſtar, quia in prædictam oram ad Auſtrum conver­
                <lb/>
              ſam, versùs Boream extruſus quaſi directè fertur; non tamen per alveum
                <lb/>
              fluminum longè excurrit, cùm nec ſint capaces alvei, nec ſecundùm di­
                <lb/>
              rectam lineam eant, neque, vt vides in hoc globo, Guinea magnos flu­
                <lb/>
              vios habeat; equidem ad 7. grad. Latit. Auſtralis magnus fluvius Zaire in
                <lb/>
              Oceanum influit, ſed à 6. gradu ad promontorium bonæ Spei perexiguus
                <lb/>
              æſtus eſt; præterquam quòd linea æſtus in eo tractu; (ſic deinceps appel­
                <lb/>
              labo) tendit ad Vulturnum, vel Euronotum; vnde valdè obliquè in oram
                <lb/>
              illabitur; non mirum igitur ſi potiùs præterfluat, quàm irrumpat. </s>
              <s id="s.001479">Vnum
                <lb/>
              omiſeram, ſcilicet, Oceanum Æthiopicum in iis faucibus, quas in </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>