Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 158 > >|
1Martemque Terræ aſſignatur, in quo ſi illam po­
ſuerimus, tum Planetarum præcipuorum diſpoſitio
mirè conſentit, conſequiturque adeò partium vni­
uerſi concentus, tam ſecundum magnitudinem,
quàm ſecundum motum.
Nam Mercurius eſt mi­
nor Venere, Venus Terrâ, hæc Marte, Mars Ioue,
Iupiter Saturno; & Mercurius velociùs periodum
abſoluit, quàm Venus, hæc quàm Terra, ipſa quàm
Mars, Mars quàm Iupiter, ille quàm Saturnus:
at iuxta communem ſententiam videtur nihil eſſe,
fierive poſſe inordinatius.
Quia, quod ad magni­
tudinem ſpectat, Luna eſt minor Mercurio, hic
minor Venere, hæc incomparabiliter minor Sole,
Sol incomparabiliter major Marte, Mars minor in­
comparabiliter Ioue, Iupiter Saturno aliquantò
major.
Quod ad motum verò, Luna abſoluit perio­
dum menſe, Mercurius, Venus, Sol omnes ſimùl
anno; Mars duobus annis, Iupiter duodecim, Sa­
turnus triginta, Firmamentum vigeſies quinquies
mille, Nona ſphæra quaſi trepidando heinc mille
ſeptingentis, illeinc ter mille quadringentis; Pri­
mum mobile horis viginti quatuor.
Ad-hæc, tametſi
ſunt in Terra continentes, montes, valles, planities
inſulæ, iſthmi, promontoria, maria, freta, ſinus,
lacus, ſtagna, amnes, &c.
ſimilia quoque appa­
rent in Luna, veriſimileque eſt, ſi aliorum Planc­
tarum diſcitam propè ſpectarentur, tamque magni
viderentur, vt partium diſtinctio, & diuerſitas obſer­
uabilis poſſet effici, fore, vt ſui ſpeciem non diſ­
ſimilem exhiberent.
Neque morari debet. Secundò,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index