Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 258 > >|
1 lurida praeterea fiunt quaecumque tuentur
arquati, quia luroris de corpore eorum
semina multa fluunt, simulacris obvia rerum,
multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
quae contage sua palloribus omnia pingunt.

e tenebris autem quae sunt in luce tuemur
propterea quia, cum propior caliginis aer
ater init oculos prior et possedit apertos,
insequitur candens confestim lucidus aer
qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
aeris illius; nam multis partibus hic est
mobilior multisque minutior et mage pollens.

qui simul atque vias oculorum luce replevit
atque patefecit quas ante obsederat aer
ater, continuo rerum simulacra secuntur
quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.

quod contra facere in tenebris e luce nequimus
propterea quia posterior caliginis aer
crassior insequitur qui cuncta foramina complet
obsiditque vias oculorum, ne simulacra
possint ullarum rerum coniecta movere.

quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
propterea fit uti videantur saepe rutundae,
angulus optusus quia longe cernitur omnis
sive etiam potius non cernitur ac perit eius
plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
aera per multum quia dum simulacra feruntur,
cogit hebescere eum crebris offensibus aer.

hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis,
fit quasi ut ad tornum saxorum structa terantur;
non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index