Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 166 > >|
1
Carina apud Venetos nomen retinet, la carena,
Graece τρόπις dicitur.
Lucianus in Mycillo: Εἴ σοι ἡ τῆς
ἀργοῦς τρὸχις ἐλάλησεν.
Et alibi non ſemel. Audiui de
uiro docto, cum diceret Carinam propriè eſſe id
quod uulgo Venetijs dicitur, la columba: ſed eam
columbam puto eſſe, quod δρύοχον à Polybio dici
tur: Latinum nomen (quod ſciam) non habet.
Ver
ba Polybij ſunt in primo: Αὐ̄θις ἔγνωσαν ἐκ δρυόχων εἴκο­
σι καὶ διακόσια ναυπηγεισθαι σκάφη.
id eſt: Rurſus decre­
uerunt à fundamentis ducentas & uiginti ædifica
renaues.
Quod enim eſt fundamentum in domo.
id eſt δρύοχον in naui. Sic dictum opinor, quòd om­
nem δρῦν, id eſt materiam nauis contineat.
Alueum
pro carina Saluſtius poſuit in Iugurthino: Hi〈qué〉 al
ueos nauium inuerſos pro tugurijs habuere.
Pom­
ponius Iure conſul.
L. Quod in rerum, de Legatis
primo: Et ſi nauem legauero, & ſpecialiter eam ad
ſcripſero, eam〈qué〉 per partes totam refecero, carina
eadem manente, nihilominus recte à legatario
uindicabitur.
Sentina. Tullius de Senectute: Cum alij malos
ſcandant, alij per foros curſent, alij ſentinam exhau­
riant, ille clauum tenens ſedeat in puppi.
Quod Tul
lius dixit ſentinam exhauriant, Lucianus in dialo­
go, qui κατάπλους inſcribitur, Ὅ, τε γὰρ ἄντλος ἐκκέχυτες di
xit.
Nec tamen inepte uertit is, qui dixit ἕτεροι δὲ τι­
νες ἀνιμῶνται τὸν ἄντον.
Sed ſatius fuerit ipſa uerba ſcri
bere: ut ijs legendis, ſi probatur autor, cognosca­
mus καταστρώματα ea eſſe, quos foros Latini dicunt:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index