Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1frigida euaſerit. Nam cùm ſuccus ad alie­

num transfertur colorem à viridi, neceſſe
eſt, vt vel ab immodica frigiditate, aut ſic­
citate, aut putredine corrumpatur.
Frigidi­
tas enim opus caloris impedit: ſiccitas verò,
ne mutetur, quod concoquitur, facit.
Vn­
de ſicca priùs ac potiùs vruntur, quàm con­
coquantur: putredo verò, quod iam fa­
ctum eſt, euertit.
Candidus quidem ex
omnibus his colos in ſuccis fit, à quibus
etiam croceus, ſed non à frigiditate: ſicut
& niger, ſed non ob putredinem.
Quam­
obrem omnis color ſucci in plantis, viri­
di excepto, venenoſæ qualitatis eſt argu­
mentum.
Partes plan­
tarum
, & ani­
malium ſibi
inuicem ſi­
miles.
Radicum
partes.
Decocta ex
lignoſa parte
fieri debent.
Florum
partes.
Apollinis
flos.
Cur calix
floribus.
Flores cur
neceſſarij.
Quæ plantæ
ex toto odo­
ratæ.
Mali medi­
cæ ſpecies.
Quæ plantæ
maximè
odoratæ.
Arbores her­
bis plerunque
tenuioris
ſubſtantiæ.
ſunt.
Siliqua­
ſtrum.
Venenoſæ
plantæ qua
ſunt.
Lac in plan­
tis cur.
Lac planta­
rum cur te­
nax.
Viſci compo­
ſitio.
Sed cur omne plantarum lac admodum
tenax?
Quoniam viſcidum fit, quoties ca­
lor in humidum tenue ac pingue terreo mi­
ſtum plus iuſto egerit.
Itaque ex planta­
rum radicibus, quæ lac emittunt, fit viſ­
cum: lac enim ( vt dixi ) plantarum tenax
eſt.
Miſcentur autem ſuccus radicis plantæ
lac ferentis cum laricis lachryma, & Græ­
ca pix cum olei modico: & tandiu ſimul co­
quuntur, donec diſtrahendo non frangatur.
Reſiſtit hoc aquæ, quia oleum prohibet,
ne aqua illi hæreat, aut miſceatur: Gigni­
tur autem viſcum in radice è lacte putrefa­
cto, velut & lac in plantis è ſitu quodam ſuc­
ci, vnde in lactucis, & cichorea, & ob hu­
midi abundantiam in ficu.
Indicio eſt, quòd
vbi viſcum generatur in radice, generantur
& vermes.
Plantæ plures generant ex his,
ſed præcipua quæ florem candidum profert,
& poſtquam effloruerit pappos.
Sunt & quæ
in radicibus generant alia, velut tuſſilago
lanam, ex qua optima fit eſca.
Et alia co­
lores gignunt: nihil enim prohibet multa
ſub terra generari, cùm ſuper terram nemo
admiretur: terra enim parens omnium.
Quæ­
cunque tamen ſub terra gignuntur ad ſuc­
cos pertinentia: clariora euadunt in germi­
ne: vnde tithymalus album ( vt dixi ) ſuc­
cum, chelidonia verò croceum emittit: Sunt
& quæ ſplendeant, vt ranunculorum ſpecies
omnes, & præcipuè aconitum, quod maxi­
mè exitiale eſt: nam ſplendor ille ob immo­
dicam prouenit ſiccitatem.
Caſu verò natæ
plantæ in metallorum fodinis, aut iuxta cu­
bicula ſerpentum, & quæ iuxta æs aut fer­
rum rubigine obſitum adoleuerint, & in
paludibus, ſtagnis; cloacis, ac ſepulchris.

Fungi etiam iuxta oleas.
Malè & grauiter
olent ſolani omnes ſpecies.
Neſcio ſtramo­
niam, ſeu malum ſpinoſum, ac inter ſolani
ſpecies adnumerem, certè folia ſuccum ni­
gri papaueris olent: ipſa verò poma cocta
ſi edantur, præſentem inſaniam, ac ridicu­
lam quaſi excitant.
Herba eſt radice mul­
tifida, ferruginea, caule digitali, & craſ­
ſiore etiam longè, quaſi rotundo, folio am­
plo, ex aduerſa parte ſubnigro: domeſtica
viridi flaueſcente, oblongo, molli, tenui
quaſi ad vitis inſtar: flores candidi è vagi­
nis prodeuntes calathi modo, ſuaue olentes
liliaceum.
Sed nulla certior nota, quàm po­
morum, quæ Armeniaca æquant magnitu­

dine, & forma, cæterùm viridia ac ſpino­
ſa: intùs complentur ſemine ferruginei co­
loris, magnitudine erui.
Sunt autem quæ­
dam, quæ figura ipſa vires produnt: velut
echij ſemen, quod capiti ſerpentis ſimile
eſt, aduerſus etiam venena viperarum præ­
ſtantiſſimum auxilium præbet: & napelli
flores antequàm aperiantur, capitis humani
mortui ſeu potiùs caluariæ effigiem præbent:
etenim radix ipſa lethifera admodum eſt.
An
hoc quidem caſu, an ratione quadam natu­
rali conſtat?
an melior aliqua mens hoc præ­
ſtitit?
Nam & in animalibus hoc idem mani­
feſtum: ſiquidem canes norunt herbam, quæ
illis vomitum cit: & capræ diptamum Cre­
tenſe, teſte Virgilio:
——Non illa feris incognita capris
Gramina, cum tergo volucres hæsêre ſagittæ.
Eſca ex tuſ­
ſilagine.
Malum ſpi­
noſum.
Plantæ quæ­
tlam forma
vires pro­
dunt.
Aſini quoque ſi quando atra bile labora­
uerint, edunt aſplenum, ſpleniſque tumo­
rem finiunt.
Feruntur & hirundines cheli­
doniam agnoſcere, & vires illius experiri
reparatis oculis.
Eadem ratione cardueles eu­
fragiam, viperæ fœniculum reparandi viſus
cauſa norunt.
Sæpè enim cardueles matuti­
nis horis viſi ſunt oculos eufragiæ affricare.
Plura ſunt huius rei exempla. Sed in proui­
dentiam referre cuncta, abſurdum, cùm ca­
ſu pleraque contingant: abſurdius autem, ni­
hil: non enim efſet prouidentia.
Quæ igitur
prouidentia fiant, & quæ non, alibi diſſe­
remus.
Verùm his relictis ad olentes plantas re­

deamus, eáſque quæ potiùs vſui ſunt, quàm
iacturæ: Ergo Laſeri primo tanta iucundi­
tas ac illius floribus, vt cogantur, Ariano
teſte, pecus incolæ arcere, ne diſrumpatur.

Naſcitur in Paropaniſo monte, quamvis
Macedones iactarent in Caucaſo eum vidiſ­
ſe.
Caulem habet ferulæ ſimilem, folia
Apij, ſemen latum, quaſi foliaceum, radi­
cem nigram.
Affinem ſuccum habemus
Belzoi, ſed non eundem: nam præter id,
quod nec tenuis, aut calidus ſit, aut acris,
in ſummo ex arbore etiam oritur.
Vnde
Vertomanus erroris cauſam dedit.
Simili

fermè diſcrimine ferunt lignum eſſe aloën
vocatum, hoc noſtro, quod ad nos defer­
tur longè fragrantius.
Sunt enim illius tria
genera: optimum quod colampat dicitur,
adeò fragrans, vt in manu detentum om­
nem alium odorem obſcuret: huius rei cau­
ſa ad nos non vehitur.
Naſcitur enim in
Taprobana inſula, quæ noſtra ætate Suma­
tra, tùm ab incolis, tùm a Luſitanis dici­
tur, vbi præter opes egregias luxus etiam
prohibet, ne thymiamata pretioſiora ad
nos deferantur.
Hoc illud eſſe exiſtimo,
quod accenſum, in lachrymam totum ver­
titur, licet lignum ſit.
Idque nobis ſpectan­
tibus oſtendit Gulielmus Caſanatus Beſun­
tinus medicus.
Secundum quod in aqua
mergitur, vt buxus, lignum ſanctum, li­
cet leue, cùm robur innater, aëris enim ex­
pers eſt.
Meminit huius experimenti D.
Eraſmus, & nos periculum fecimus illius.
Huius quàm primi maior copia eſt, minor
tamen, quàm viliſſim; Hoc eſt, quod neque
ſoluitur in lachrymam ab igne, nec in aquam
deſcendit: ſed tamen dum flagrat, fragrat
mirum in modum: quapropter cùm inter
odorata odore præſtet, medica ratione inter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index