Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Sed cur omne plantarum lac admodum
tenax
?
Quoniam viſcidum fit, quoties ca­
lor
in humidum tenue ac pingue terreo mi­
ſtum
plus iuſto egerit.
Itaque ex planta­
rum
radicibus, quæ lac emittunt, fit viſ­
cum
: lac enim ( vt dixi ) plantarum tenax
eſt
.
Miſcentur autem ſuccus radicis plantæ
lac
ferentis cum laricis lachryma, & Græ­
ca
pix cum olei modico: & tandiu ſimul co­
quuntur
, donec diſtrahendo non frangatur.
Reſiſtit hoc aquæ, quia oleum prohibet,
ne
aqua illi hæreat, aut miſceatur: Gigni­
tur
autem viſcum in radice è lacte putrefa­
cto
, velut & lac in plantis è ſitu quodam ſuc­
ci
, vnde in lactucis, & cichorea, & ob hu­
midi
abundantiam in ficu.
Indicio eſt, quòd
vbi
viſcum generatur in radice, generantur
& vermes.
Plantæ plures generant ex his,
ſed
præcipua quæ florem candidum profert,
& poſtquam effloruerit pappos.
Sunt & quæ
in
radicibus generant alia, velut tuſſilago
lanam
, ex qua optima fit eſca.
Et alia co­
lores
gignunt: nihil enim prohibet multa
ſub
terra generari, cùm ſuper terram nemo
admiretur
: terra enim parens omnium.
Quæ­
cunque
tamen ſub terra gignuntur ad ſuc­
cos
pertinentia: clariora euadunt in germi­
ne
: vnde tithymalus album ( vt dixi ) ſuc­
cum
, chelidonia verò croceum emittit: Sunt
& quæ ſplendeant, vt ranunculorum ſpecies
omnes
, & præcipuè aconitum, quod maxi­
exitiale eſt: nam ſplendor ille ob immo­
dicam
prouenit ſiccitatem.
Caſu verò natæ
plantæ
in metallorum fodinis, aut iuxta cu­
bicula
ſerpentum, & quæ iuxta æs aut fer­
rum
rubigine obſitum adoleuerint, & in
paludibus
, ſtagnis; cloacis, ac ſepulchris.

Fungi
etiam iuxta oleas.
Malè & grauiter
olent
ſolani omnes ſpecies.
Neſcio ſtramo­
niam
, ſeu malum ſpinoſum, ac inter ſolani
ſpecies
adnumerem, certè folia ſuccum ni­
gri
papaueris olent: ipſa verò poma cocta
ſi
edantur, præſentem inſaniam, ac ridicu­
lam
quaſi excitant.
Herba eſt radice mul­
tifida
, ferruginea, caule digitali, & craſ­
ſiore
etiam longè, quaſi rotundo, folio am­
plo
, ex aduerſa parte ſubnigro: domeſtica
viridi
flaueſcente, oblongo, molli, tenui
quaſi
ad vitis inſtar: flores candidi è vagi­
nis
prodeuntes calathi modo, ſuaue olentes
liliaceum
.
Sed nulla certior nota, quàm po­
morum
, quæ Armeniaca æquant magnitu­

dine
, & forma, cæterùm viridia ac ſpino­
ſa
: intùs complentur ſemine ferruginei co­
loris
, magnitudine erui.
Sunt autem quæ­
dam
, quæ figura ipſa vires produnt: velut
echij
ſemen, quod capiti ſerpentis ſimile
eſt
, aduerſus etiam venena viperarum præ­
ſtantiſſimum
auxilium præbet: & napelli
flores
antequàm aperiantur, capitis humani
mortui
ſeu potiùs caluariæ effigiem præbent:
etenim
radix ipſa lethifera admodum eſt.
An
hoc
quidem caſu, an ratione quadam natu­
rali
conſtat?
an melior aliqua mens hoc præ­
ſtitit
?
Nam & in animalibus hoc idem mani­
feſtum
: ſiquidem canes norunt herbam, quæ
illis
vomitum cit: & capræ diptamum Cre­
tenſe
, teſte Virgilio:
——Non illa feris incognita capris
Gramina
, cum tergo volucres hæsêre ſagittæ.
Verùm his relictis ad olentes plantas re­

deamus
, eáſque quæ potiùs vſui ſunt, quàm
iacturæ
: Ergo Laſeri primo tanta iucundi­
tas
ac illius floribus, vt cogantur, Ariano
teſte
, pecus incolæ arcere, ne diſrumpatur.

Naſcitur
in Paropaniſo monte, quamvis
Macedones
iactarent in Caucaſo eum vidiſ­
ſe
.
Caulem habet ferulæ ſimilem, folia
Apij
, ſemen latum, quaſi foliaceum, radi­
cem
nigram.
Affinem ſuccum habemus
Belzoi
, ſed non eundem: nam præter id,
quod
nec tenuis, aut calidus ſit, aut acris,
in
ſummo ex arbore etiam oritur.
Vnde
Vertomanus
erroris cauſam dedit.
Simili

fermè
diſcrimine ferunt lignum eſſe aloën
vocatum
, hoc noſtro, quod ad nos defer­
tur
longè fragrantius.
Sunt enim illius tria
genera
: optimum quod colampat dicitur,
adeò
fragrans, vt in manu detentum om­
nem
alium odorem obſcuret: huius rei cau­
ſa
ad nos non vehitur.
Naſcitur enim in
Taprobana
inſula, quæ noſtra ætate Suma­
tra
, tùm ab incolis, tùm a Luſitanis dici­
tur
, vbi præter opes egregias luxus etiam
prohibet
, ne thymiamata pretioſiora ad
nos
deferantur.
Hoc illud eſſe exiſtimo,
quod
accenſum, in lachrymam totum ver­
titur
, licet lignum ſit.
Idque nobis ſpectan­
tibus
oſtendit Gulielmus Caſanatus Beſun­
tinus
medicus.
Secundum quod in aqua
mergitur
, vt buxus, lignum ſanctum, li­
cet
leue, cùm robur innater, aëris enim ex­
pers
eſt.
Meminit huius experimenti D.
Eraſmus
, & nos periculum fecimus illius.
Huius quàm primi maior copia eſt, minor
tamen
, quàm viliſſim; Hoc eſt, quod neque
ſoluitur
in lachrymam ab igne, nec in aquam
deſcendit
: ſed tamen dum flagrat, fragrat
mirum
in modum: quapropter cùm inter
odorata
odore præſtet, medica ratione inter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index