Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 At, quae pars vocum non auris incidit ipsas,
Praeterlata perit frustra diffusa per auras:
Pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
Reddit: & interdum frustratur imagine verbi.

Quae bone cum videas, rationem reddere possis
Tute tibi, atque aliis, quo pacto per loca sola
Saxa paris formas verborum ex ordine reddant,
Palantis comites cum montes inter opacos
Quaerimus, & magna dispersos voce ciemus.

Sex etiam aut septem loca vidi reddere voces,
Unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
Verba repulsantes iterabant docta referre.

Haec loca capripedes Satyros, nymphasque tenere
Finitimi fingunt, & Faunos esse loquuntur:
Quorum noctivago strepitu, ludoque iocanti
Adfirmant vulgo taciturna silentia rumpi;
Chordarumque sonos fieri, dulcesque querellas,
Tibia quas fundit digitis pulsata canentum;
Et genus agricolum late sentiscere, cum Pan
Pinea semiferi capitis velamina quassans,
Unco saepe labro calamos percurrit hiantis;
Fistula silvestrem ne cesset fundere musam.

Cetera de genere hoc monstra, ac portenta loquontur,
Ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
Sola tenere; ideo iactant miracula dictis;
Aut aliqua ratione alia ducuntur: ut omne
Humanum genus est avidum nimis auricularum.

Quod superest, non est mirandum, qua ratione
Quae loca per nequeunt oculi res cernere apertas,
Haec loca per voces veniant, aurisque lacessant.

Conloquium clausis foribus quoque saepe tenemus,
Nimirum quia vox per flexa foramina rerum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index