Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.000922">
                <pb xlink:href="082/01/133.jpg" pagenum="171"/>
              lurida praeterea fiunt quaecumque tuentur
                <lb/>
              arquati, quia luroris de corpore eorum
                <lb/>
              semina multa fluunt, simulacris obvia rerum,
                <lb/>
              multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
                <lb/>
              quae contage sua palloribus omnia pingunt. </s>
              <s id="s.000923">
                <lb/>
              e tenebris autem quae sunt in luce tuemur
                <lb/>
              propterea quia, cum propior caliginis aer
                <lb/>
              ater init oculos prior et possedit apertos,
                <lb/>
              insequitur candens confestim lucidus aer
                <lb/>
              qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
                <lb/>
              aeris illius; nam multis partibus hic est
                <lb/>
              mobilior multisque minutior et mage pollens.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000924">qui simul atque vias oculorum luce replevit
                <lb/>
              atque patefecit quas ante obsederat aer
                <lb/>
                <emph type="italics"/>
              ater,
                <emph.end type="italics"/>
              continuo rerum simulacra secuntur
                <lb/>
              quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000925">quod contra facere in tenebris e luce nequimus
                <lb/>
              propterea quia posterior caliginis aer
                <lb/>
              crassior insequitur qui cuncta foramina complet
                <lb/>
              obsiditque vias oculorum, ne simulacra
                <lb/>
              possint ullarum rerum coniecta movere.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000926">quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
                <lb/>
              propterea fit uti videantur saepe rutundae,
                <lb/>
              angulus optusus quia longe cernitur omnis
                <lb/>
              sive etiam potius non cernitur ac perit eius
                <lb/>
              plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
                <lb/>
              aera per multum quia dum simulacra feruntur,
                <lb/>
              cogit hebescere eum crebris offensibus aer.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000927">hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis,
                <lb/>
              fit quasi ut ad tornum saxorum structa terantur;
                <lb/>
              non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>