Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
131
132
133
134
135
136
137
138
139
140
141
142
143
144
145
< >
page |< < of 145 > >|
1ut vitrum, gemmæ, lapides, omniaque θραυα: neque pars minima
reſecari valet, cuiuſmodi eſt thophus.
Atque illa quidem ſolá
partium ablatione poliuntur: & ſi quidem poroſa ſint, nullâ
ratione ſuam perfectionem aſſequitur politura: quemadmo­
dum neque individua in partes minimas: ablatâ enim parte ma­
iori, quàm ſit exceſſus; eadem inæqualitas manet.
Corporaer­
go παχυμέρεα & quæ glutinosâ viſciditate tenaciùs cohærent,
ut cera, pix, tela linea, papyrus; ſolâ levigatione proficiunt:
partibus à compreſſione in eodem ſitu manentibus.
Vnde
panni lanei, ob pilos à compreſſione ſurrigentes, non levigan­
tur. metalla quoque omnia, atque ligna alia magis, alia minùs le­
vigationi parent.
Quæ enim mollia ſunt, neque compreſſa
manent in eo ſitu, ut medulla ſambuci, aut ſpongia, non levi­
gantur.
Neceſſe enim reniti aliquas partes: quibus aliæ inni­
tantur.
Quod non fit, ſi omnes à compreſſione moveantur ce­
dantque
Itaque ligna duriora, cuiuſmodi hebenus, præ alijs levi­
gantur.
Cùm igitur illa corpora vel partium ablatione, vel
illarum ſitu permutato ſuperficiem politam conſequantur;
manifeſtum levigationem & polituram non abſque motu & im­
pulſu fieri.
Cuiuſmodi verò ſit motus, & quâ ratione fiat,
nunc dicam, à levigatione incipiendo.
Eſt autem levigatio motus reciprocus in ſuperficie levigandà, factus
à corpore polito, non ſine compreßione.
Niſi enim corpus levigans ſit terſum & politum; nequaquam
aliam ſuperficiem levigare valebit: novâ aſperitate ex illa­
rum partium inæqualitate inductâ: dum magis quidem pro­
minentes excavant, & veluti ſulcos incidunt: depreſſæ verò
tubercula attollunt.
Itaque videmus ab eiuſmodi ſuperficie
aſpcrâ & hamatâ pannos aſperari & villoſos reddi: quò filamen­
ta
atque illorum textura magis lateant.
Deinde ſi motus fiat

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index