Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1metiemur, quae securi opponitur; sed partium
itidem ei a latere cohaerentium, & sic porro
affixarum, ut ab eis difficulter divelli queat.
Quantumvis autem huius resistentiae poten­
tia minus percipiatur, hoc unum est, quod qualis
qualis sit, velocitati securis contranititur, eam­
que tali ratione retundit, ut quantum ei tri­
buitur, tantundem velocitati detrahatur; un­
de si resistentia addita sit priori decupla, aut
centupla, velocitas reducitur ad decimam par­
tem seu centesimam eius quae prius aderat,
unde spatij quod securis per aerem peregit dum
nil obstaret, addita postmodum ligni obvij re­
sistentia, in aequali tempore, decimam pariter
aut centesimam conficit portionem.
Quandiu
vero lignum permeat, resistentia success­
ive augetur; partes quippe ligni ab ipsiusmet
securis compressione fiunt densiores, praeter
quam quod saepius, quo ea altius intruditur,
eo plures sunt partes cohaerentes divellendae.
Utcunque sit, certum est quod dum impetus inci­
pit minui, & est successive minor proportio ac­
tionis securis ad ligni resistentiam, velocitas
non modo successive minuitur, sed paula­
tim deficit.
Quod idem sequitur de impetu,
qui cum velocitate pari passu procedit; unde
quantum velocitati detrahitur, tantundem
impetus minuitur; qui proinde cessante mo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index