Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
131 119
132 120
133 121
134 122
135 123
136 124
137 125
138 126
139 127
140 128
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
151 139
152 140
153 141
154 142
155 143
156 144
157 145
158 146
159 147
160 148
< >
page |< < (121) of 672 > >|
133121De Calore. (in qua longè minus quàm vncia ſingulorum leniter fuerat, & pe-
nè guttatim, infuſa) ambuſtis digitis ægrè continuerim, perin-
de ac ſi Calor nihil aliud foret, quàm minuſcularum in corpori-
bus partium multiplex &
celer motus. Eſt enim hoc verum, & re-
ipſa experti ſumus;
quandiu confuſa illa & temeraria commotio
durabat, tandiu etiam Calor durabat, eaque remittente, ſenſim
remittebat;
ac tandem, eâ deſitâ, ceſſabat. Hæc ille. Quid igi-
tur timendum, ne tanquam pingues Philoſophos nos derideant
Metaphyſici, quòd argumento, &
quaſi latentis veritatis notâ,
vtamur tremulo flammarum motu, atque prunarum nictatione,
ad probandam calidorum Spirituum agitationem?
Satis-ne cogni-
tionis ex Phyſicæ diſciplinæ theſauro deprompſiſſe me putem, ſi
hoc demum intelligam, ideò corpus aliquod incaleſcere, quòd
Qualitatem, cui nomen eſt Calori, ab eſſiciente quapiam cauſâ
productam recipiat?
Vocabula huiuſmodi ſi cui faciant ſatis, &
ſciendi famem ſitimque depellant, illi *ego ſum promus condus, pro-*
*eurator peni*, vt cum Poëtâ loquar, oppidò liberalis, nec facilè
exhaurietur promptuarium.
Maur. Proculdubio, quicquid oritur, qualecunque eſt, con-
gruentem cauſam habeat à Natura, neceſſe eſt, adeò vt, ſicut cau-
ſa effectum indicat, ſic quod effectum eſt, quæ fuerit cauſa, de-
monſtret.
Cum igitur Caloris, ob idipſum quia Calor eſt, vis ef-
ficiendi vna ſit atque eadem, effectus verò tam multiplices videa-
mus ex illo prodire vtique eam ſtatuere oportet Caloris ipſius na-
turam, quæ vnâ eâdemque manu atque operâ tantam effectuum
varietatem adminiſtret;
tam aptâ cauſæ & effectuum conſenſione,
vt ex caufâ quid efficiendum ſit proſpiciamus, &
ex diſſimilibus,
quæ effecta ſunt, eiuſdem Caufæ ratio innoteſcat.
Et quidem ex
Ariſtotele Probl.
ſect. 13. quæſt. 5. *Calor mouendi vim obtinet, fri*
*gus contrà efficit, vt res conſiſtat, &
contrahatur*: Iam verò, ſi
placet, præcipuos &
manifeſtos Caloris effectus ad examen ſingil-
latim vocemus:
vobiſque recipio me oſtenſurum, omnes & ſin-
gulos ex hoc pendere, quod igniculi, ſiue Spiritus (liceat hæc
vocabula promiſcuè vſurpare) corpora peruadentes ſuo agitan-
tur motu.
In eodem quippe hypocauſto, quod iniectis fornaci
ignibus vehementiùs incaluerit, Madida lintea exiccantur;
homo
ſudore diffluit;
dureſcit molle lutum; cera durior mollitur; lique-
factum &
dilapſum butyrum diffunditur; ſpiritus vini

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index