Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1ſcilicet nos longiùs, quàm par ſit, abdu­
cerent.
Illud certum eſt, quod aqua ſponte
fluens ita ſemper ad humiliora loca delabi­
tur, vt à ſphæricâ ſuperficie non recedat, ſi
res Phyſicè ſaltem conſideretur.
Atque adeò
id tibi vltrò concedens audire expecto, quid
indè conficias.
Guld. Non eandem eſſe ſemper aquæ ſu­
perficiem; quò enim maioribus à centro in­
teruallis ſemouetur, eò propiùs æquatam̨
planitiem æmulatur; at centro vicinior ma­
iori conuexitate inflectitur; hìc ſcilicet mi­
noris, ibi maioris ſphæræ portio eſt.
Iam
verò vt pla­
niùs & aper­
tiùs verbis
35[Figure 35]

complectar,
quod volo,
ex Graphi­
de ſubſidium
petam.
Sit pro
globo terra­
queo circu­
lus ABCD,
cuius cen­
trum T con­
gruat
vniuerſi centro, & BAE mare Hyper­
oreum, FCD Oceanus Indicus aut Æthio­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index