Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1trinoſque malos, quod antiquis fuit rarum, noſtris hodie frequentißimum.
quia inuenta pyxide nautica, inquit Cardanus, & lapidis Herculis
auxilio pluribus locis vela dispoſita, melius dirigunt iter: antiquis
contrà, quoniam ſyderibus Cynoſura, & Helice, vias dirigebant, &
ob id non ad amußim, nec ex lineis, craſſa quidem Minerua: ſed certa
deformatis malorum multitudo confuſionem in curſu, & impedi­
mentum, maiuſque periculum attuliſſet.
Cur quanto.] Quintum eſt ſpeciale problema de vecte conſi­
derato in malo nauis.
Cur ſcilicet antemna ſublimiore mali loco po­
ſita, vt ſit idem velum, idemque ventus velo exceptus, nauis cele­
rius feratur.
Id eſt vt cætera omnia ſint paria. Nam nauis velocitas,
non ſolum pendet à ventorum impetu & rectitudine, & velorum
magnitudine: ſed & ex loco humiliore, vel ſublimiore, ex cæli ab
Oriente in Occidentem conuerſione, nauis leuitate & forma.
quæ
enim non merguntur vt droma/des ( ſic enim vocat Ariſtophanes
eas, quas nunc vulgus fregatas appellat ) quaſi aquis innitentes curſu
ſunt velocißimæ, & longiores latis, poſt eas, quæ carinam habent te­
nuem, vt aquas facile diuidant, vltimo loco quæ quaſi mediæ ante
quidem tenues, poſt latiores ad velocem curſum & ferendum onera
aptæ, & humiles altis, & leui ex ligno: ſed & parte intra aquam
polita læuigata & ſæuo illita.
An quia malus eſt.] Solutio eſt problematis propoſiti per re­
ductionem mali ad vectem, & eius calcis ad hypomochlium.
Syllo­
giſmus hîc eſt ſuis omnibus partibus abſolutus, ſic.
Quantò pars ab hypomochlio ad caput vectis eſt longior: tantò
vis mouens, ea eſt ventus, onus, id eſt nauim, facilius & ce­
lerius mouet.
Ex anteced.
Quò autem antemna, intellige cum velo expanſo, ſuperior eſt in
malo: eò pars ab hypomochlio ad caput vectis eſt longior. ax. 9.
Eſt enim malus vectis, & mali pterna ſeu calx eſt hypo­
mochlium.
Ergo antemna cum ſuperior eſt, ventus facilius & celerius
mouet nauim.
Cap. 8. lib
10.
Eadem de hoc problemate fuit Vitruuij ſententia his verbis expreſſa.
Nauis onerariæ vela cum ſint per altitudinem mediam mali penden­
tia, non poteſt habere nauis celerem curſum: cum autem in ſummo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index