Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (96) of 525 > >|
13396Comment. in I. Cap. Sphæræ 5. lib. 1. Eucl. patet: in quadrilateris autem figuris omnia latcra habentibus æqualiæ
(quoniam neceſſario ſunt parallelogramma, vt in ſcholio propoſ.
34. lib. 1. Eucl. @-
1134. primi. ſtendimus) ſinguli oppoſiti inter ſe ſint æquales:
Idcirco totam hanc propoſitionem
in triangulis, &
quadrilateris figuris ita demonſtrabimus. Sit primum triangulum
A B C, inter ſibi Iſoperimetra triangula maximum.
Dico illud æquilaterum eſſe &
34[Figure 34] æquiangulum.
Si enim non
eſt æquilaterum, ſed latera
A B, B C, ſunt inæqualia:
ſi ſuper baſem A C, conſti-
tuatur, per propoſ.
7. hu-
ius triangulum Iſoſceles
A D C, ita ut latera A D,
D C, ſimul æqualia ſint la-
teribus A B, B C, ſimul,
erunt triangula A B C,
A D C, Iſoperimetra, atque adeo per propoſ.
8. huius, A D C, maius quàm A B C, quod
eſt contra hypotheſim.
Non ergo inæqualia ſunt latera A B, A C, ſed æqualia. Eademq́.
ratio eſt de cæteris.
A E quilaterum ergo eſt triangulum A B C. Igitur, ex coroll. propoſ.
5.
lib. 1. Eucl. & æquiangulum eſt. quod eſt, propoſitum.
Deinde ſit quadrilaterum A B C D, inter omnia ſibi Iſoperimetra maximum.
Dico illud eſſe & æquilaterum & æquiangulum. Si enim non eſt æquilaterum, ſint late-
ra A B, B C, ſi fieri poteſt, inæqualia, ducaturq́ue recta A C.
Si igitur, per propoſ. 7.
huius, ſuper A C, conſtituatur triangulum A E C, iſoperimetrum triangulo A B C,
erit, per propoſ.
8. huius, triangulum A E C, maius triangulo A B C, Addito, ergo con
muni triangulo A C D, erit quadrilaterum A E C D, maius quadrilatero A B C D.

quod eſt contra hypotheſim cum A B C D, maximum ponatur.
Non ergo inæqualia ſunt
latera A B, B C, ſed ęqualia.
Eademq́. ratio eſt de cæteris. AEquilatera ergo eſt fi-
gura A B C D.
Sit iam quadrilatera figura A B C D, omnium iſoperimetrarum maxima, æqui-
latera, vt oſtenſum eſt, at non æquiangula, ſed anguli B A D, C D A, inæquales ſint.
Quoniam igitur figura A B C D, cum ſit æquilatera parallelogrammum eſt vt in
ſcholio propoſ.
24. lib. 1. Eucl. demonſtrauimus; ſi educantur ex A, & D, duœ linea
perpendiculares A H, D G, occurrentes lateri B C, in H, &
G, erit quoque AHGd,
parallelogrammum.
Quia uero latera A B, D C, maiora ſunt lateribus AH, D G,
2219. primi. producantur hæc, ut fiant rectæ A E, D F, lateribus A B, D C, æquales, iungaturq́;
recta F F. Quo facto, erit figura A E F D, iſoperimetra parallelogrammo A B C D,
cum latera A E, DF, lateribus A B, D C, ęqualia ſint, latus uero A D, commune,
3334. primi.&
latus E F, lateri B C, æquale, quòd vtrumque æquale ſit lateri oppoſito A D.
Cum ergo figura A E F D, maior ſit parallelogrammo A H G D, hoc autem æquale
ſit parallelogrammo A B C D;
erit quoque figura A E F D, maior parallelogrammo
4435. primi. A B C D.
Quare cum eidem ſit iſoperimetra, non erit A B C D, figura quadrilateræ
inter ſibi Iſoperimetras maximam.
quod eſt contra hypotheſim. Non ergo inæquales
ſunt anguli B A D, C D A.
ſed æquales: atque adeo cum A B C D, ſit parallelogram-
mum, erunt anguli oppoſiti B, C, angulis D, A, æquales, proptereaq́;
tota figura æ-
5534. primi. quiangula erit.
quod eſt propoſitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index