Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (115) of 393 > >|
133115
XIV. Exhinc _Euclidis, Alhazeni_, communíſque fermè ſententia
convellitur
, quæ rectæ BA rectam BK, infinitæque BS ipſam BL
imagines
ſtatuit;
proindéque corruunt omnia, quæ principio ſuper-
extruunt
iſti gratìs adſumpto, rationíque diſſentaneo.
Veruntamen
_Opticorum
noviſſimus ſcriptor, eruditiſſimúſque vir_, veterum ipſe veſti-
giis
inſiſtens poſtulatum iſtud ab experientia ſtabilitum vult, ejúſque
veritatem
ſeſe deprædicat centies explorâſſe;
doctrinam itaque no-
ſtram
invicto ſensûs teſtimonio refutavit.
atqui repono, non potuiſſe
illum
quantumvis oculatum &
ſagacem quod obtendit vel ſemel ex-
plorare
.
nec hoc in caſu poterit doctrina noſtra tentari, nedum re-
felli
.
nam (præterquam quòd perpendicularis CBA ſitum exactè
dignoſcere
perquam arduum, forſan impoſſibile fuerit) quum lineola
B
αρσ infinitam, juxta nos, lineam rectam BS repræſentet, ipſúm-
que
punctum σ (infinitè diſſito puncto S reſpondens, atque rectam
DH
biſecans) à puncto L modicè diſtet, quæ amabò visûs acies
curvæ
B ασ à recta BL deflectionem cernat?
itaque fruſtrà eſſe vide-
tur
acutiſſimus vir, ad teſtem provocans hac in parte minùs com-
petentem
, déque cujus ſententia vix ullatenus conſtare poſſit.
Sanè
quoad
affinem in _Dioptricis_ caſum, quem attigimus ſupra, demiſſo in
aquam
perpendiculo, oculo ſimpliciter inſpectanti, videbitur ejus ima-
go
nihil quicquam à perpendiculari declinans;
verùm ope reflectionis
juſtum
perpendicularis ſitum obſervando (qui nudo ſcilicet obtutu
planè
dijudicari nequit) notoriè deprehenditur aquæ immerſi perpen-
diculi
imago ab ipſo deviare.
neque dubito quin pariter in præſente
caſu
ritè conſulta experientia pro nobis ſit pronunciatura.
Quinimò
noſtris
ex effatis (luculentâ opinor ratione ſuffultis) apparebit, unde
principium
illud multis in caſibus experientiæ videatur conſentire;
quoniam nempe contingit, ut in iis à vero non multùm abſcedat;
ejúſque
proinde falſitatem ſenſus (niſi ratione, vel certiore ſenſu adju-
tus
) perſpicere nequeat.
aſt exorbito.
XV. Sit rurſus _Speculum concavum_ BMD; cujus centrum C, &
11Fig. 187. per C extendatur infinita recta CBL, biſecetúrque ſemidiameter
CB
in Z;
ac in ZB ſumptis quibuſcunque punctis A, R; fiat CA.
AB : : CX. XB; itémque CR. RB : : CY. YB; erit quideminfi-
nita
BL totius BZ imago abſoluta, &
portio YX portionis RA;
verùm
extra axem BC uſpiam conſtituto viſu, velut ad O, ad hunc
relatæ
ipſius ZB, ejúſque partium imagines ità determinantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index