Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 203 > >|
1
Propoſitio XII.
Siphone inverſo aquam ex montis radice ad
ejus verticem elevare.
MIrabilis eſt ſequens modus, & antiquis minimè cognitur,

imò ab omnibus pro impoſſibili habitus, inquit Porta:
omnes enim putârunt, ſi in ſiphonis inverſi collo ſeu curvatu­
ra ſuprema foramen fieret, & vel minimum aëris ingredere­
tur, fore ut ſiphonis aqua diſcontinuaretur, & aqua diviſa per
utrumque ſiphonis crus hinc atque inde delaberetur, totuſque
ſiphon evacuaretur.
Contrarium monſtrat ſequens modus,
quem præſcribit Joannes Baptiſta Porta lib. 2. Spirital. cap. 13.
& 14. in hunc ſenſum.
Vide præ
cedentem
figuram
pag 99.
vel 100.
Aquam è
montis ra­
dice ad ver­
ticem ele­
vare.
Sit ut antea mons A, in ejuſque radice fons B, cujus
aqua ſit elevanda uſque ad verticem D.
Fiat ſiphon inverſum
inæqualium, ut antea, crurium BDE, cujus orificium B ſit
immerſum fonti, orificium verò E vel liberum omninò ſit;
vel deſinat in piſcinam ſubjectam.
Habebit autem res tantò
meliorem ſucceſium, quantò longius fuerit crus DE, quàm
alterum DB.
Fiat deinde infra collum ſiphonis, ubi D, re­
ceptaculum aquarum H, undique clauſum quàm diligentiſ­
ſimè, ſuoque epiſtomio I inſtructum, ex quo depromi aqua
poſſit.
In hoc receptaculum derivetur ex collo ſeu curvatum
ſiphonis tubulus G, habens claviculam volubilem, ſitque tu­
bulus arctiſſimè adferruminatus & ſiphonis collo, & recept­
culi operculo priùs perforatis.
His factis, repleatur per infun­
dibulum D ſiphon BDE, obſtructis priùs orificijs B & E
eoque repleto obturetur foramen D, & aperiatur ſimul utrum­
que orificium B & E; dumque per tubum fluit aqua, & ex E
erumpit; aperiatur modiciſſimè, & momentaneâ quaſi motu­
la clavicula tubuli G; ſtatimque per dictum tubulum deſcen­
det modica aqua intra receptaculum H, aſcendetque modi­
cus aër intra ſiphonem, ibique aquæ miſtus delabetur unà cum
ipſa per crus DE, & per os E erumpet.
Hoc ſi ſæpius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index