Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei
page |< < (110) of 347 > >|
134110
PROBL. XXV. PROP. LXVII.
Dato angulo rectilineo, per punctum intra ipſum datum MA-
XIMAM Parabolen inſcribere:
& è contra.
SIt datus angulus rectilineus ABC, & datum, intra ipſum, punctum ſit D.
Oportet per D _MAXIMAM_ Parabolen inſcribere.
Sumatur DE æqualis DB, & per E in angulo ABC applicetur, 1166. h. AEC, quæ à diametro AE ſit bifariam ſecta in E, & per verticem D circa
2257. h. diametrum ED, &
applicatam AC magnitudine, & poſitione datam de- ſcribatur Parabole ADC. Dico ipſam eſſe quæſitam.
Quoniam cum ſint DE, DB æquales, rectæ
100[Figure 100]332. huius. AB, CB ſectionem contingent, vnde Parabo- le erit dato angulo inſcripta;
eritque _MAXIMA_
quoniam quælibet Parabole per D ipſi ADC
adſcripta cum recto, quod eius recto ſit minus
ipſa ADC minor eſt, quęlibet verò 442. Co-
roll. 19. h.
cum recto, quod prædictum excedat licet ea-
dem ſit maior, ſecat tamen latera dati anguli.
55ibidem. Quare Parabole ADC eſt _MAXIMA_. Quod
primò, &
c.
SI verò data ſit Parabole ADC, & extra ip-
ſam datum ſit pũctum B, per quod ei opor-
teat _MINIMVM_ angulum rectilineum circum-
ſcribere.
Ducta BE parabolæ diametro, & ſumpta DE æquali DB applica-
taque AEC, iunctiſque BA, BC, Erit angulus ABC _MINIMVS_ quæſitus,
662. huius. vt ſatis perſpicuè patet.
Nam cum ipſæ BA, BC ſectionem contingant om- nes aliæ ex B ductæ minorem angulum dato ABC adſcriptum conſtituentes,
ſectionem ſecabunt, quare, &
c. Quod vltimò, & c.
MONITVM.
MOnendus hìc Lector eſt, quod dum in hoc, & in ſequentibus
problematibus;
dato angulo, per datum punctum adſcribitur,
velinſcribi, aut circumſcribi proponitur, quæſita coni-ſectio,
vel circulus;
& è contra, dum datæ com-ſectioni, vel circulo
per datum punctum adſcribitur, velinſcribitur, aut circumſcribitur quæſi-
tus angulus;
id ſemper à nobis accipi intelligitur in eodem ſenſu quintæ ſe-
cundarum definitionum huius, qua in præcedentibus hactenus vſi ſumus;
nempe lineam, quæ per datum punctum educta diameter eſt datæ, vel quæſitæ
ſectionis, eſſe quoque diametrum dati, vel quæſiti anguli, ſiue eius verti-
ci occurrere;
ita vt quæ in angulo ducuntur æquidiſtantes ordinatim appli-
catis com-ſectionis, velcirculi, ſint quoque ab eadem ſectionis diametro

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index