Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1ſtentes, & à cęteris iam ſegregatas in illo ineſſe poſuerit. vtrunque mihi fit veriſimile; cur non etiam

quia mouentem cauſſam non adiecerit?
ſi minus, nil eius opinio ab Anaxagora a opinione diſta­

ret, quantum monſtrant ea quę diligentes expoſitores de illius dictis in medio ponunt.
idque me
perſuadet, vt ita credam quod ijs potiſsimum nominibus agitatur Anaxagoras, b quaſi ſint hæc

illius propria & peculiaria, cùm cætera notentur communiter ſibi cum aliis, qui infinita poſuere
principia.
vnde etiam maſſa, ſiue congeries illa c quæ ex infinitis principiis conſtat, tàm apud

Anaxagoram, quàm apud Democritum nomine πανσπερμίας inſignita ſit, quæ ſpeciatim apud
Anaxagoram ὁμοι μερείας nomine ſignificatur, quæ ſanè vox ob Latini nominis egeſtatem, La­
tinè exprimi non potuit.
Ipſe igitur maſſam illam ex omnibus contrariorum partibus conſtituit;
partes autem vniformes eſſe voluit, vt carnes, oſſa, aurum, æs; neque minus in illa exiſtere ſubſtan­
tias
quàm colores, ſapores, & cætera id genus.
ita verò vniformes eas partes eſſe cenſuit, vt
ſimul eſſent confuſæ, neque vna ſic ab aliis ſeparata foret, quin alias partes vniformes, atque illas
infinitas in ſeipſa contineret.
ſed latere eas quę continerentur ob paruitatem, os verò aut carnem
vnumquodque appellati, non ſanè quin & aliæ conſimiles partes eædemque; infinitæ in ipſa exiſte­
rent, ſed ab ea parte quæ dominaretur, & vt Lucretij verbis vtar.
b 8. Phyſ.
T. 15.
F
a 3. Phyſ.
T. 30.
b 1. Met.
c 3. Phyſ.
T. 27.

3. de cęlo
T. 27.
Apparere vnum cuius ſint plurima mixta,
Et magis in promptu primaque in fronte locata,
F
Has igitur particulas quæ in vniuerſa maſſa in aliis immixtæ latitarent, inde ſecerni, & in vnum
componi à mente quæ rerum omnium deſcriptionem modumque.
deſignaret & conficeret. Ideoque.
mens illa, vt dominari poſſet, immixta erat. Atque item vnum & infinita d erant principia quæ
locum materiæ ſibi vendicarent: proinde hoc nomine prælatus eſt nonnunquam ijs qui me­
dium voluerunt eſſe principium; præter illa vnum mouens quod ab ijs qui vnum principium
mobile poſuiſſent, omiſſum fuerat.
Cæterùm & materia ſola etiam ab Anaxagora poſita, quòd
nunquam efficiente cauſſa vteretur in reddenda ratione problematum naturalium, aut rarò ad­
modum, vt poëtæ Tragici machina, ſiquando nodum fabulæ neſciant explicare.
Duobus verò
principiis commotus iuit in eam ſententiam Anaxagoras.
vno illo valde trito. Nihil ſcilicet ex
nihilo fieri, atque altero.
Quodlibet ex quolibet gigni. Si nihil eſſe non poteſt ex quo fiant ea quę
fiunt: erant igitur antè.
Si ex quolibet quodque fit; ergo & in quolibet quodque ineſt. Hęc igitur
Anaxagorę ſententia cuius tria ſunt pręcipua capita quòd initium habuerit ſecretio: quòd quod­
libet in quoque inſit.
quòd ſecretio fiat opera mentis cuiuſdam immixtę. Venio nunc ad Demo­
critum.
Ac de ipſo quidem multa ſuccurrerent quæ dici poſſent, quòd plurimum ei tribuerit in

phyſiologia Philoſophus.
& quod eius ſententiæ à Lucretio primùm, deinde à M. Tullio fuerint
& illuſtratæ & elegantiſsimè explicatæ propter affinitatem quam Epicuri doctrina habuit cum
Democritica quam profeſſus eſt Lucretius, & M. Tullius probabiliter ſub Balbi perſona defen­
dit, ſed ſumma rerum capita nunc paucis perſtringere certum eſt.
Itaque duo ſunt apud ipſum
prima principia quæ tamen infinitè ſeparari poſsint, horum alterum plenum dicit, & in entibus
numerat; alterum inane quod non ens ipſe conſtituit.
Porrò plenum in infinitas partes ſecari vult
quæ ſanè ſint quantæ, non puncta, ſed indiuidua quidem nihilominus magnitudines quæ ob id
atomi vocentur.
certis figuris, ſed innumeris pręditæ; has verò ferri per inane quod pateat in im­
menſum, ita vt etiam modos innumerabiles qui ex infinitis iſtis magnitudinibus exiſtunt, com­
plectatur.
Atomi verò per ſeipſas ſunt impatibiles omni qualitate & affectione expertes, præter
molem, figuram, & pondus quo deorſum vergunt: nihil eſſe colores aut ſapores; ſed propter eo­
rum mutationem quæ atomis attribuit, omnia variari: ſic vt ex varia mutatione contingat, vt
hoc mihi, aliud tibi eodem tempore videatur, mutationem verò à tribus occaſionibus originem
ducere quas Abdericè ſic expreſſas fuiſſe ſcimus e ῥυσμὼν ἑροπήν διαθιγήν communi Græcę


linguæ vſu σχῆμα, ideſt figuram θεσἰν, ideſt poſituram, τάξιν, ideſt, ordinem quibus diffe­
rentiis atomi diſtinguerentur infinitis modis.
Cæterùm ſic ſuoptè nutu atomos ferri per inane;
contingere autem, vt propter varietatem figuræ, ordinem, & poſituram ipſarum diuerſa gignan­
tur, imo gigni videantur; & ex variatione figuræ variæ ſubſtantiarum ſpecies exiſtant; ſitus autem
& ordinis variatione ſpecies accidentis: & cùm duo ſint quæ inter ſenſilia nobis obſeruari poſ­
ſint; ea quæ recta feruntur, & quod in orbem voluitur, & mundi partes elementa & cęlum, à na­
tura ſeu mente quæ apud ipſum idem eſt, atque animus, f effici ea quæ rectos motus habent;

mundos verò & cęlum fortuito temereque.
agitari. Hæc aut non ab his diſsimilia Democritus au­
ctore Ariſtotele profitetur, quæ nonnullis, neque id ſine cauſſa, moleſtiam in hac philoſophia vi­
dentur attuliſſe.
Nimirùm ſint'ne atomorum figuræ poſitæ à Democrito infinitæ. Tùm etiam
poſuerit'ne cauſſam aliquam efficientem.
Atque hoc quidem dubitari potuit, cùm M. Tullius
aliique.
graues auctores locu pletiſsimi teſtes ſint, eam fuiſſe Democriti ſententiam cuncta ex ato­
mis effici nulla cogente natura, ſed quodam fortuito concurſu.
& quod maius eſt, animum cęlunque.
eodem pacto conſtitutum eſſe putaſſe. Idem quoque fertur accipere maluiſſe neceſsitate omnia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index