Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 145 > >|
1abſque compreſſione, aut non niſi leviter illam ſuperficiem tan­
gendo; neque lacunæ expleri, neque verruculæ deprimi valebunt.
Neque motu ſimplici, atque uno tractu perficitur politura: ſed
motibus iteratis, & in omnes partes reciprocè factis.
Et licet
quandoque ſolâ compreſſione planities inducatur; non tamen
levigatio eſt perfecta: ob plures ſulcos, ſtriáſque à compreſſione
relictas: quæ magis in profundum, quàm lateraliter movet.

Igitur cùm motus ſit cauſa levigationis; quo partes ſitum variè
permutant: & velin locum partium compreſſarum; velin me­
dias cavitates trasferuntur: motus autem à percuſſione & à ta­
ctu fiat; quem ex his motum dicemus levigationem? eſt enim
ὡσιτ χίνσις ἀπὸ τ̄ς ἅψεως: cùm movens non niſi tangendo
movet: at verò partes levigantes non manent, ſed prætere­
unt: continuóque alias tangunt partes: non igitur ὥσει ſeu pul­
ſione moventur partes levigandæ.
Reſpondeo, licet partes continuò mutentur: quia tamen
aliæ atque aliæ ſuccedunt eiuſdem rationis, motum continuan­
tes; per æquivalentiam idem videri movens.
Eſt autem dif­
ferétia inter ea, quæ χίνησιν habent ἀπὸ τγ̄ς ἅψεως, & quæ ἀπὸ τγ̄ς
πληγη̄ς χινο̄ντ: quòd hæc in motu ſeparantur à movente: ac
proinde acceptâ plagâ non ſit in poteſtate moventis ille mo­
tus.
Quæ verò ἀπὸ τη̄ς ἅψεως moventur; impulſum habent
fluentem: qui non niſi illis motis eſſe poteſt: moxque ubi cæpit,
ex illo contactu finit: & non niſi impulſu continuato ſervari
poteſt.
Atque inde fit, ut nulla particula inter poliendum, ſeu
levigandum divellatur: cùm motus in ipſa plagâ finiat, neque
ullus reſtet impulſus.
Et licet non ſine aliquâ tractione par­
tes levigatæ extendantur; non tamen eſt motus exceſſivus:
neque per ſe, ſed à compreſſione naſcens: Itaque ſi excedat, ut
dum chartam minùs cautè levigamus; partes divelluntur.
Dices. A quo ergo partes compreßa detinentur in eo ſitu? ne〈que〉 enim ſo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index