Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.001039">
                <pb xlink:href="079/01/176.jpg" pagenum="127"/>
              Incolumis transire potest; simulacra renutant:
                <lb/>
              Perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant:
                <lb/>
              Qualia sunt vitri, species quae trameat omnis.</s>
              <s id="s.001040">
                <lb/>
              Praeterea partis in cunctas dividitur vox:
                <lb/>
              Ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
                <lb/>
              Dissiluit semel in multas exorta; quasi ignis
                <lb/>
              Saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.</s>
              <s id="s.001041">
                <lb/>
              Ergo replentur loca vocibus, abdita retro
                <lb/>
              Omnia quae circum fuerint, sonituque cientur.</s>
              <s id="s.001042">
                <lb/>
              At simulacra viis derectis omnia tendunt,
                <lb/>
              Ut sunt missa semel.</s>
              <s id="s.001043"> quapropter cernere nemo
                <lb/>
              Se supra potis est; at voces accipere extra.</s>
              <s id="s.001044">
                <lb/>
              Et tamen ipsa quoque haec dum transit clausa domorum,
                <lb/>
              Vox, optunditur, atque auris confusa penetrat:
                <lb/>
              Et sonitum potius, quam verba, audire videmur.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001045">Nec, qui sentimus succum, lingua atque palatum,
                <lb/>
              Plusculum habent in se rationis, plus operaique.</s>
              <s id="s.001046">
                <lb/>
              Principio succum sentimus in ore, cibum cum
                <lb/>
              Mandendo exprimimus: ceu plenam spongiam aquai
                <lb/>
              Si quis forte manu premere, exsiccare coepit.</s>
              <s id="s.001047">
                <lb/>
              Inde quod exprimimus, per caulas omne palati
                <lb/>
              Diditur, & rarae per plexa foramina linguae.</s>
              <s id="s.001048">
                <lb/>
              Haec ubi laevia sunt manantis corpora succi;
                <lb/>
              Suaviter attingunt, & suaviter omnia tractant
                <lb/>
              Umida linguai circum sudantia templa:
                <lb/>
              At contra pungunt sensum, lacerantque coorta,
                <lb/>
              Quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.</s>
              <s id="s.001049">
                <lb/>
              Deinde voluptas est e suco in fine palati;
                <lb/>
              Cum vero deorsum per fauces praecipitavit;
                <lb/>
              Nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus.</s>
              <s id="s.001050">
                <lb/>
              Nec refert quidquam, quo victu corpus alatur,
                <lb/>
              Dummodo, quod capias, concoctum didere possis
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>