Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 406 > >|
1optatur et profunditas cum faucibus tum ſinu tum ripis:
quæ nauim onerariam grauem conuectis rebus non refutet:
et fundo eſſe purgato / nequicquam hærboſo conuenit.
Tamet
ſi complexæque radices ad ancoras obfirmandas.
Malim ta
men huiuſmodi eſſe portum: ut nihil in ſe concipiat / quod
puritatem aeris contaminet: aut naues ledat: uti ſunt alga
hærbæque aquis ortæ.
Nam infeſtiſſimos carinis uermes ti
neas / atque lumbriculos: et putreſcentibus littoribus peſti
lentes fetores excitant.
Portum quoque tabificum et peſtilen
tem
reddent dulces immixtæ aquæ: preſertim quas montes
a nimbis conceptas dederint: habere tamen conterminos pro
ximoſque fontes ac riuos.
Vnde puram et naui ſeruabilem
deſumas aquam: et uelim expeditos et directos / et certus
egreſſus habeat / immunes ſirtibus: liberos impedimentis:
tutus ab inſidiis hoſtium / et pyratarum: tum et in caput iux
ta celſos et conſpicuos uelim aliquos uertices montium im
minere inſignes / notabiles / quos nautæ procul dinoſcentes
ueluti deſtinatum uelificationis ſignum petant.
Intra po
tum ducenda eſt ripa et pons: quo nauis exonerandæ com
moditas ſit proximior.
Hæc opera ueteres fecere. Alii ali
ter: de quibus non eſt hic ediſſerendi locus.
Nam eorum
quidem ratio ad portum emendandum molemque ducendam
pertinet: que ſuo dicentur loco.
Habebit et in portus circum
ambulationem / et porticum / et templum: qua egreſſi naui
excipiantur.
Non deerunt columnæ et anſæ et anuli ferrei
quibus nauis illigetur.
Crebri ſtatuentur fornices: quibus
importata condantur.
Suſcitabuntur et turres pro faucibus
altæ et munitæ: ut ea ex ſpecula uelorum aduentus præui
deant
: et nocturnis ignibus certos nautis ingreſſus monſtrent:
et propugnaculis nauigia ſociorum tueantur / et tranſuerſæ
adiicientur catenæ / quibus hoſtis excludatur / et a portu me
diamque in urbem dirigetur uia militaris: confluentque
uici non pauci: quibus undequaque inſolentem in claſſem ho

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index