Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 316 > >|
1
Elementorum locus elementa mouet: & eſt tertia
propoſitio.
Caput XXII.
LOCVS elementorum proprius eadem mouet, vt for­
ma, vt finis, vtque perfectio eorumdem.
Hoc teſtatus
eſt Ariſtoteles libro quarto de cælo particula vigeſima
quinta.
Placet autem totum locum parafraſticè prius addu­
cere, explanationemque Simplicij afferre: vt ex Ariſtotelea
verborum structura de Simplicij ſententia veritas facilius erua
tur.
Ait ergo Ariſtoteles.
Cum ex aqua fit a er, vel omnino cum ex aliquo corpore
graui fit leue, tunc ſuperiorem locum petit: ſed poſtquam for­
mam ſuam acceperit, & perfectè leue factum fuerit, tunc
leue amplius leue non fit, ſedin ſuperiori loco quieſcit: itaque
perſpicuum est, id quod facultate leue est, cum ad actum erum
pit in ſuperiorem locum ferri; quo cum peruenerit iam actu
perfectum eſt: atque hoc idem etiam in reliquis motibus ac­
cidit: vt in iis, qui in qualitate, vel quantitate fiunt: quod enim
facultate tale eſt; aut totum per qualitatis, aut quantitatis
mutationem fit actu ipſo tale, aut tantum.
In his quæ iam actu
ſunt, vt ignis, & terra, eadem cauſa est, ut nullo prohibente,
in ſuum locum illico ferantur; ſiue in alieno loco violentia con
tineantur; ſiue ibi generentur, ſublato impedimento in pro­
prium locum naturalem à natura feruntur; quamuis iam actu
ſint: tamen ſi illis in alieno loco, contra naturam concludi, quo
vis modo accidat, quodammodo imperfecta videntur: habent
enim in ſe facultatem; qua ad proprium locum, ad propriam,
atque perfectam formam rapiantur: quemadmodum in ci­
bo, & potu accidere videmus: & in eo corpore quod ad ſani-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index