Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 248 > >|
1globo vides, inter Gibbum Africæ, extremumque Braſiliæ promontorium
coërceri, vnde intumeſcat aſſurgatque cum impetu, neceſſe eſt, adver­
sùs oppoſitam ſibi, quaſi aggerem, Guineæ oram.
Auguſtin. Non eſt dubium, quin æſtus linea ad tem hanc multùm, ne
dicam totum conferat; nondum tamen ſatis capio, vnde & quomodò
hæc linea ſtatuatur potiùs quàm alia; hac enim ſemel ſuppoſita, inde
facilè deducam, vtrùm magnus, an parvus æſtus ſit, in data quali­
bet ora.
Antim. Rem acu tetigiſti; hæc enim linea æſtus, ſeu curſus aquarum,
quem ſi paulò vehementior ſit & contractior, Eurippum vocant, ab ea­
dem cauſa procedit, à qua æſtus ipſe, vel aquarum elevatio; ſcilicet ab in­
æquali aëris preſſione, & inæquali niſu; itaque ex pluribus capitibus hæc
linea æſtus determinari poteſt.
Primò, in præmiſſa hypotheſi ſolus eſſet
aquarum motus ab ortu in occaſum, vt jam ſupra dictum eſt; nempe ille
idem preſſionis niſus ſemper duraret, & tantus eſſet aquarum tumor,
ſub vno Meridiano, quantus ſub alio, ſub eodem ſcilicet Parallelo; at
poſita tali ſuperficie terræ qualis modò eſt, in ſingulis ferè punctis ejuſ­
dem Paralleli, mutatur niſus; quia mutatur illius cauſa; diverſa eſt enim
arcuum vtilium ratio; hinc diverſa linea ſequitur; ſi enim æqualis ſit
niſus ab Auſtro; Aquilone & Ortu, & minor, aut nullus ab occaſu, in
occaſum linea motus ibit; ſi æqualis ab Auſtro, Occaſu & Ortu, & mi­
nor in Aquilone, ad Aquilonem ibit; atque ita de aliis; & cùm infinitæ
ſint combinationes niſuum, vt ſunt infinitæ diverſarum preſſionum,
etiam ſub eodem Parallelo, quia infinitæ-mutationes ſuperficierum
ex arcubus vtilibus conſtantium, tum in magnitudine, tum in ſitu,
inde ſequitur infinitas eſſe poſſe, ac reverà eſſe lineas æſtus, quæ ex
diverſo niſu naſcuntur: Primum igitur caput, ex quo talis linea ſtatui­
tur, eſt talis ratio niſus, ſeu preſſionis.
Secundò à quibuſdam locorum
anguſtiis petitur, ſeu maris ſeu freti, quod ſecundùm talem vel talem
lineam excurrit; cùm enim aqua preſſionis vi extrudatur, & continen­
tis vtrimque aggeres aquam contineant, quid mirum, ſi per freta
currat, atque adeò ab alveo freti linea æſtus determinetur.
Tertiò, Si
vtrimque vis preſſionis in vtrumque freti oſtium aquam intrudat, in­
tra fretum æſtus concurrent.
Quartò, quando æſtus valdè obliquè in­
cidit in aliquam oram, non reflectitur, ſed ipſam oram præterlabitur;
immò ſi ipſa hora ad modum ſinus cavi eſt, æſtus ſemiorbe peracto, ver­
sùs eam partem, vnde venerat, declinat; hinc mutatio lineæ: ad hoc ca­
put revoca reflexionem.
Quintò, Æſtus alterius maris ex anguſtis fauci­
bus erumpens, & in alium incidens, lineam mutat; nempe ex vtroque qui­
dam motus mixtus reſultat, ac proinde nova linea.
Auguſtin. Cuncta hæc in rem hanc optimè quadrant: quare nihil aliud
reſtat, niſi vt fidelis & accurata Marini æſtus hiſtoria deſcribatur, vt ſcia­
mus quænam ſit linea æſtus in qualibet ora; Tu verò me tibi ſummopere
obſtringeres, ſi aliquot exempla breviter afferres, quibus ea, quæ dixiſti,
meliùs conſtarent.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index