Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 241 > >|
1 Incolumis transire potest; simulacra renutant:
Perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant:
Qualia sunt vitri, species quae trameat omnis.

Praeterea partis in cunctas dividitur vox:
Ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
Dissiluit semel in multas exorta; quasi ignis
Saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.

Ergo replentur loca vocibus, abdita retro
Omnia quae circum fuerint, sonituque cientur.

At simulacra viis derectis omnia tendunt,
Ut sunt missa semel.
quapropter cernere nemo
Se supra potis est; at voces accipere extra.

Et tamen ipsa quoque haec dum transit clausa domorum,
Vox, optunditur, atque auris confusa penetrat:
Et sonitum potius, quam verba, audire videmur.

Nec, qui sentimus succum, lingua atque palatum,
Plusculum habent in se rationis, plus operaique.

Principio succum sentimus in ore, cibum cum
Mandendo exprimimus: ceu plenam spongiam aquai
Si quis forte manu premere, exsiccare coepit.

Inde quod exprimimus, per caulas omne palati
Diditur, & rarae per plexa foramina linguae.

Haec ubi laevia sunt manantis corpora succi;
Suaviter attingunt, & suaviter omnia tractant
Umida linguai circum sudantia templa:
At contra pungunt sensum, lacerantque coorta,
Quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.

Deinde voluptas est e suco in fine palati;
Cum vero deorsum per fauces praecipitavit;
Nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus.

Nec refert quidquam, quo victu corpus alatur,
Dummodo, quod capias, concoctum didere possis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index