Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 491 > >|
18 primis acquiritur ſpatium YS æquale GH; quod debet diuidi in ſpa­
tiola 36, quæ reſpondent 8. temporibus, ſeu terminis huius progreſſio­
nis, quibus æqualia ſunt 144. in GL, cuius YS eſt 1/4, ſed ſi in 8. primis
acquiruntur 36. in 8. vltimis acquirentur 100. igitur S 6. eſt 100. igitur
Y6. eſt 136. igitur eſt ad GL vt 136. ad 144.ſeu 17.ad 18.igitur Y6.eſt
ſpatium totale minus vero (1/18).
Deinde diuidatur adhuc tempus AF in partes 32. æquales, 16. pri­
mis acquiritur ZR æquale GH, quod debet diuidi in ſpatiola 136.quæ
reſpondent 16. temporibus quibus æqualia ſunt 544. in tota GL, cuius
ZR eſt 1/4 ſed ſi in 16. primis temporibus acquiruntur 136. in vltimis
16. acquiruntur 392. igitur R 7. eſt 392. & ZR 136. igitur Z 7.528.
igitur Z 7. eſt ad GL, vt 528. ad 544. ſeu vt 33. ad 34. igitur Z 7 eſt
ſpatium minus verò (1/34)
Denique ſi diuidatur tempus AF in partes 64.ſpatium acquiſitum erit
minus vero, aſſumpto ſcilicet tota HL (1/66), ſi diuidatur in 128. partes, erit
minus (1/130) ſi diuidatur in 256. partes, erit minus (1/258) ſed temporis par­
tes 2.AE. EF minimè ſenſibilium diuidi poſſunt in infinita ferè inſtan­
tia; ſint tantùm ex.g.
1000000. igitur ſpatium tunc acquiſitum erit mi­
nus ſuppoſito vero HL (1/1000002), quæ ſi deſit tantùm ſpatio KL vt ſit 1/4
totius GL, quis hoc diſcernat?
igitur etiam ſuppoſita progreſſione arith­
metica, quæ fiat in finitis inſtantibus;
ſi obſeruetur acuratiſſimè ſpatium,
quod percurritur in vna parte temporis ſenſibili v. g. ſpatium GH in
parte temporis AE;
ſpatium, quod acquiretur in tempore ſecundo æqua­
li tàm propè accedet ad ſpatium HL, id eſt ad triplum prioris GH, vt
nullus mortalium diſcernere poſſit; igitur cum hoc experimento tàm
poteſt ſtare noſtra hypotheſis, quàm alia Galilei, igitur neutra ex eo tan­
tùm euinci poteſt.
Hinc obiter obſerua progreſſionem differentiarum; quippe ſi ſint
tantùm 2. partes temporis, differentia eſt 1/4;
ſi 4.1/6 ſi 8. (1/10); ſi 16.(1/18); ſi 32.
(1/34);
ſi 64.(1/66) nam primò denominator fractionis ſuperat tantùm binario
numerum partium temporis; ſecundò differentiæ denominatorum ſunt
in progreſſione geometrica dupla numerorum 2. 4. 8. 16. 32. 64.
128. &c.
Eodem modo ſoluendum eſt ſecundum experimentum rotati globi in
plano decliui;
præſertim cum globus ab incurſu aſperiorum partium
tùm globi, tùm plani ſaltuatim deſcendat;
quod dubium eſſe non poteſt,
& quò decliuius erit, faciliùs reſiliet a plano, vt patet; ſed de motu in
planis inclinatis fusè agemus infrà libro integro.
Quod ſpectat ad tertium experimentum; multa in eo ſupponuntur
vel falſa, vel ſaltem dubia: vel ea quæ cum noſtra hypotheſi optimè con­
ueniant.
Primum eſt, quando dicuntur omnes vibrationes eiuſdem fune­
penduli, ſiue maiores, ſiue minores eſſe æquediuturnæ, quod manifeſtis
experimentis repugnat;
quippe vibratio maior plùs temporis; minor ve­
rò minùs in ſuo deſcenſu ponit;
dimittantur enim duo funependula æ­
qualia;
alterum quidem ex altitudine 90.graduum, alterum ex altitudine

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index