Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1aromata meritò mirantur. Iam loco agal­

lochi diu vendiderunt oleaſtrum.
Hic enim
Rhodonatus, ſeu regionis natura, ſeu
quòd planta ſit alterius generis, colore re­
fert agallochum: nec videtur omninò odo­
ris expers, ſuauiter enim, ſed parum olet.
Videtur autem hoc haud difficilè, cùm rara
ligna à calore proprio meliùs concoquantur.
Odor autem bonus, eſt humidi benè conco­
cti exhalatio.
Lazer ex quo
Belzoi.
Lib. 3. de ge­
ſtis Alexan­
dri.
Xyloaloes.
Oliuaſtes
Rhodius.
Ligna cur
prona ad ſu­
perficiem
aquæ
maneant non
recta.
Sed cur ligna in aqua non erecta ad per­
pendiculum manent, ſed prona ac aquæ ſu­
perficiei æquidiſtantia, quum tamen ex al­
tis locis præcipitantur, deſcendunt in aëre
altero capite ac rectè?
Cauſa eſt, quòd ſo­
let è capite altero præcipitari, vnde in aëre
ob temporis breuitatem & impetum non
poteſt ſe conuertere: at in aqua quum ob
illius craſſitiem lentè deſcendat, caput reli­
quum ligni, & ipſum petit fundum, vnde
in aqua totum lignum ad æquilibrium ma­
net.
Hac ratione firmantur naues, ancho­
ra A B C, fune F, naui alligata proiicitur
in mare, ita vt imo B, tangat fundum:
protracta igitur ne trabs DE, infixa iaceat
ſublimis, & ad perpendiculum ſuperficiei
aquæ, mariſque fundum ( nam DE, iacet
69[Figure 69]
ad perpendiculum ſuperficiei A C, ita
quòd ſi eſſet in B, faceret crucem cum vn­
cis ) igitur quum A C, iaceat ad perpen­
diculum ſuperficiei D E, & D E, ſit æqui­
diſtans fundo maris, erit ( ex conuerſa quar
tæ decimæ vndecimi Elementorum ) A C,
iacens, neceſſariò perpendicularis ſuper
fundum maris, quare vncorum alter A, vel
C, infigetur ob grauitatem maris fundo,
nauiſque retinebitur.
Ergo ſi tignum DE,
non adeſſet, ratione propoſita A C, cade­
ret ſemper æquidiſtans fundo maris, qua­
re nunquam figi poſſet, nec nauim retinere.
Ea de cauſa fiunt & anchoræ vncis quatuor
in crucem actis, ſed minùs tutò committun­
tur his, qui binos habent tigno tranſuerſo,
quòd ſi hæreant, etiam longè ſunt imbe­
cilliores.
Sed ad plantarum hiſtoriam redeo. Ci­
namomum lauri arbori haud abſimile eſt,
folia foliis truncus trunco ſimilis, niſi quòd
humilis eſt, & latè vt ſalix diffunditur.
Sed
& cinamomi baccæ lauri baccis: verun­
tamen illæ his minores ſunt, & candi­
cantes.
Vnde licet coniectari arborem
vnam eſſe, ſed regionibus ſolùm diſtingui.
Calor enim Indiæ humorem corticis con­
coquere optimè poteſt, Europæ nequit.
Eſt
autem cinamomum cortex ramorum detra­
ctus ( truncum enim non violant, ne pe­
reat arbor ) ſiccatus: nam menſis ſpatio
odoris ea ſuauitas, poſtquàm delibratum
fuerit: abſoluitur.
Sunt qui cinamomum
arbori mali punici ſimile dicant.
Surculo­
ſum eſt, ſiccitate gaudens.
E baccis quo­
que velut è lauri oleum effunditur effica­
ciſſimi ac iucundiſſimi odoris.
Cinamo­
mum appello, quod in vſu eſt: non olim
ab antiquis quæſitum.
Illud enim iucun­
diſſimi, & fragrantiſſimi odoris erat, no­
diſque plenum, & coloris ex candido, cæ­
ruleo, nigróque miſti.
Sed & tunc rarum
etiam apud Cæſarem.
Noſtrum verò caſſiæ
nomine potiùs dignum videtur.
Quod ve­
rò tale erat, tenuiſſimæ ſubſtantiæ eſſe ne­
ceſſe fuit: eſt enim fragrantia, & ipſa ſub­
tilitatis donum.
Myriſtica verò nux in in­

ſula Bandan naſcitur, vt cinamomum in
alia inſula nomine Zailon, Indiæ vtræque.
Porrò arbor ex toto perſico caudice ramis
ac folio eſt perſimilis, niſi quòd arbos ma­
ior, & folia anguſtiora paulò ſunt.
Flore
quodam & ipſæ myriſticæ nuces circundan­
tur, vt cortice, tum alio etiam non ſecùs ac
iuglandes.
Porrò interior cortex, qui etiam
tenuior eſt ac reticulatus ſub nucamento, ſo
let vocari Macer, & ipſe odoris iucundi, &

nobis frequenti in vſu: aſtringit enim, nec
multùm excalefacit.
Cinamo­
mum.
Myriſtica
nux.
Macer.
Garyophylum in Moluchis inſulis, quæ

quinque ſunt paruæ ſub æquinoctij circu­
lo, naſcitur.
Naſcitur & in Gilo inſu­
la, quæ Sicilia maior eſt non parùm: atque
in parua quadam alia inſula vltra Tidorem,
quæ vna eſt ex quinque Moluchis.
Sunt
enim Moluchæ, Tarenas, Tidor, Muttir,
Macchiam, Bacchiam.
Verùm quod in inſula
parua oritur proxima Moluchis, non verum
eſt garyophylum.
Cortex lignum & folia
garyophyli non minùs ipſo fructu acria ſunt.
Naſcitur in collibus, ac collium accliui­
bus: nebuláque quotidie circundantur, quæ
illis non parùm ad maturitatem confert.
Arbor hæc alio tranſlata areſcit, vt ſa­
tis conſtet aromatum eſſe nobiliſſimam,
vt thymiamatum vltimam.
Planta eſt bu­
xeo caudice, foliis lauri paulò rotundiori­
bus, denſatúrque arbores adeò vt lucum effi­
ciant.
E ſummitate ramuſculorum garyo­
phylum naſcitur maius, quod vocant cla­
uum, corolla prius tamen in ea flos per­
ſimilis floribus citranguli: cuſpis fructus
garyophyli ſtipiti inſidet, parte verò latio­
re abſcedit à planta: rubeſcit initiò, mox
deinde nigreſcit.
Mittunt Moluchæ etiam

zingiber, quod paſſim naſcitur: ſed & ali­
bi pluribus in locis: vilius inde, tum quia
herba eſt.
radices iridis ad modum habens,
è cuius genere ipſam eſſe reor, multipli­
ces & prægrandes, adeò vt quædam vncias
duodecim pondere æquent: relinquitur vna
ad propagationem.
At piper hederæ haud

abſimile eſt, humilis arbuſcula, & quæ
per ſe nequeat conſiſtere, ſed aliis inhæreat
arboribus, nec tamen pediculis putant an­
necti, ramos emittit plures duorum, aut
trium palmorum longitudine: è ſingulis mal­
leolis ſeni dependent racemi palmo haud
maiores, & vuis è quibus paſſulæ fieri
ſolent haud abſimiles, verùm granis crebrio­
ribus ac magis confertis, quæ Octobri ac

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index