Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1ex velocitate motus aerem impellentis. hic verò diſtinguere acutum à ve­
loci, tanquam effectum à cauſa.
187
Tex. 159. (Apparent autem, & falſa, de quibus ſimul exiſtimationem veram
habet, vt apparet ſol vnius pedis, perſuaſum autem eſt, eum maiorem eſſe habitata)
habitata, ideſt terra habitata.
Vide, quæ cap. 3. ſummæ 1. primi Meteor.
Item capite 5. ſummæ 2. de Solis magnitudine ſcripſi, ea enim huic loco
abundè ſatisfaciunt.
Ex Tertio de Anima.
188
Tex. 21. (Vt incommenſurabile, & diameter) vide, quæ de incom­
menſuratione diametri, & coſtæ ſcripta ſunt lib. 1. Priorum, cap.
23. vnde ſatis huic loco fieri poteſt.
189
Tex 25. (Punctum autem, & omnis diuiſio, & ſic indiuiſibile mon­
ſtratur ſicut priuatio) punctum enim cum ſit terminus lineæ, eſt negatio vl­
terioris lineæ (Et omnis diuiſio) innuit his verbis præter punctum, lineam
etiam, & ſuperficiem, nam quemadmodum punctus oritur ex diuiſione li­
neæ, ita linea ex diuiſione ſuperficiei, & ſuperficies ex diuiſione corporis.
& quamuis punctum, linea, ſuperficies, ſint indiuiſibilia, monſtrantur ta­
men quatenus ſunt priuationes, ſeu negationes, illud vlterioris lineæ, iſta
vlterioris ſuperficiei, hæc tandem vlterioris corporis.
190
Tex. 32. (Sit igitur vt A, quidem album, ad B, quod nigrum; ſic C, ad D; qua­
re & permutatim) ideſt, quare & permutando (vt aiunt Geometræ) erit vt
A, ad C, ita B, ad D, hunc argumentandi modum à permutata proportio­
ne explicaui in primo Poſter. cap. 5. tex. 13. dicitur etiam alterna ratio;
& definitur ab Euclide definitione 12, 5.
Ex Libro de Senſu.
191
Cap, 6. (Et qui in Dieſi ſonus latet, quamuis continuum exiſtentem audit
omnem cantum, diſtantia enim eius ad extremos ſonos latet) quid ſit
Dieſis apud Muſicos explicatum eſt primo Poſter. tex. 38. cum
autem Dieſis ſit minima diſtantia, ſeu vt loquuntur Muſici, mini­
mum interuallum inter duas voces, hinc fit vt hæc minima diſtantia inter ex­
tremos ſonos non exaudiatur, quemadmodum nec minima particula alicu­
ius magni corporis à longè viſi non percipitur, ſed latet inter extrema illius.
192
Cap. 8. (Vnumquodque magis eſt ſentire ſimplex exiſtens, quàm mixtum, velut
vinum non temperatum, quàm temperatum; & mel, & colorem, & neten ſolam.
quàm in diapaſon, quia obſcurant ſe inuicem) nete apud veteres muſicos erat
in muſicis inſtrumentis omnium chordarum acutiſſima, cuiuſmodi apud
nos eſt, quam vulgò canto appellant.
Hypate verò erat chorda omnium
grauiſſima, qualis eſt ea, quam modo Baſſo vocant.
hæ duæ ſimul pulſatæ
edebant conſonantiam, quæ Diapaſon dicitur, & vulgò octaua.
ex quibus
ſenſus verberum Ariſt. manifeſtus eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index