Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1picus, vel alius, quamcunque demum ſor­
tiatur appellationem.
Ambigi non poteſt,
quin maria hæc in eadem ſphæricâ ſuperficie
exiſtant, quandoquidem ab vniuerſi centro
T paribus interuallis diſiunguntur.
At ſi
tellurem ab vniuerſi centro (quod, ne iņ
vocabulis laboremus, centrum grauium̨
liceat appellare, cum eius rationem habue­
rit natura ſuum cuique corpori locum tri­
buens) remotam intelligamus, ita vt illius
quidem centrum ſit T, centrum verò gra­
uium ſit V; non eadem manere poteſt v­
triuſque maris ſuperficies; ſed Hyperboreum
ſubſidere magis & explicari debet, Indicum
verò aſſurgere, Cum enim aqua A remo­
tior ſit quàm B & E à centro V, poteſt de­
ſcendere, nec conſiſtet, niſi vbi fuerit ſu­
perficies BIE.
Contra autem aqua F & D
remotior eſt quàm C à centro V; poteſt
igitur verſus C deſcendere; & relicto loco
ad F & ad D, aſſurget in H, & erit ſuper­
ficies FHD maiorem habens conuexita­
tem̨.
LXI
Si tellus a­
liò trahere­
tur, aquą
mutaret fi­
guram.
Quod ſi ad latus iaceat aqua, vt MNO,
factâ translatione centri ex Vin T, vtique
ex M versùs O deſcendet; ſed ſi mons OS
prohibeat, demùm conſiſtet aqua circa vni­
uerſi centrum V in ſuperficie ſphæricâ RNS.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index